André Rivet

1632

De spectaculis theatralibus

Édition de Doranne Lecercle
2018
Source : André Rivet, De spectaculis theatralibus in Prælectiones, La Haye, Franciscum Hegerum, 1632, p. 339-351.
Ont participé à cette édition électronique : François Lecercle (Responsable d’édition) et Clotilde Thouret (Responsable d’édition).

[FRONTISPICE] §

ANDREÆ RIVETI
PICTAVI
S.S. Theol. Doctoris, et Sacrarum Litterarum
in Academia Batavorum Professorum
PRÆLECTIONES
in cap. XX. Exodi:
in quibus

ita explicatur Decalogus, ut casus conscientiæ, quos
vocant ex eo suborientes, ac pleræque controversiæ
magni momenti, quæ circa legem moralem solent
agitari, fuse et acurate discutientur
Opus
ut varietate jucundum, sic, non solum sacra sed etiam
politica tractantibus, profuturum
.
Cum indicibus necessariis

Lugduni Batavorum
Apud Franciscum Hegerum
anno 1632

{p. 339}

De spectaculis Theatralibus §

Altera quæstio, quæ etiam ad hoc {p. 340}nostrum institutum pertinet, et quæ hoc tempore maxime ventilari debet, est de eo fomento libidinis, quod ex gestibus et spectaculis publice exhibetur, et vel toleratur a Magistratibus, vel etiam aliquando instituitur, ejusque actores præmiis donantur. Non ingrediemur disputationem de omnibus spectaculis in genere, tam veteribus quam novis : sed de ea tantum specie quæ adversus hoc præceptum impingit, et quam diximus esse inflammatricem libidinis. Quæritur ergo an scenici ludi comicorum, quales hoc tempore ubique obtinent, bona cum conscientia ab homine Christiano agi, vel ab aliis acti, spectari possint, et audiri ?

Ut huic quæstioni fiat satis, quædam sunt præmittenda, de fine talium ludorum, quem sibi tam actores, quam spectatores proponunt ; quem ad voluptatem et delectationem accommodatum esse nemo negabit. Voluptatem autem vel delectationem non eam quæri, quæ intellectum afficit, ex cognitione vel contemplatione divinarum et humanarum rerum, et c. sed eam quæ ad sensus pertinet, et per eos prius affectos, ad animam pervadit. Inter quos tactus præcipue voluptatibus iis inservit, quæ vel ex libidine fluunt, vel ad eam irritant. Eædem tamen, oculis etiam et auribus ita ingeruntur, verbis et gestibus, ut sint ut plurimum, præludia ad actus impudicos sequentes ; et præcedentium indicia et notæ. Itaque castitatem, etiam in verbis et gestibus contineri diximus ; ut contra libidinem etiam in talibus consistere, sive privatim fiant, sive publice ; sed hoc maxime, ubi pluribus imminet periculum, et quo plures sunt spectatores, eo plus artis impenditur.

Voluptatum omnium, etiam quæ sensus immediate afficiunt, usum homini detrahere, eorum est qui hominem exuerunt. Nomen illud etsi absolute sumptum sæpe in vitio ponatur, tamen generale est ad licitas et illicitas. In illis opus est moderatione, quia excessus omnis in vitio est. In his, rejectione et fuga, quia nisi quis caveat, animi et corporis partes omnes expugnant, virtutes enervant, ipsamque arcem, mentem nempe in sublimi constitutam evertunt, atque in omne genus vitiorum dant præcipitem. Unde est quod Plato, a voluptate etiam excelsi animi homines reddicereos, affirmavit, ut instar mollis ceræ vitiis cedant, et ab iis se superari sinant ; et eandem omnium malorum nutrimentum asseruit. Omnis ergo voluptas suspecta esse debet, quia blanditie sua ita allicit, ut qui eas afficitur, vix modum teneat. Sed quia Philosophus eos tantum incontinentes vocari ait, qui tactus aus gustus voluptate superantur, qui vel immodice, vel illicite utuntur re venerea, aut cibi et potus luxum consectantur ; vix est qui eos inter intemperantes collocet, qui aut vana, aut stulta, aut etiam obscœna, vel audire vel spectare gaudent, nec in videndo aut audiendo modum tenent. Solent enim homines tantum probro dare abusum voluptatum quas cum reliquis animantibus habemus communes, et quibus velut in similitudinem brutorum degeneramus. Certum est tamen, aurium et oculorum voluptates ex aspectu ludorum, vocum et cantuum suavitate susceptas, non minus vitiosas esse, nec minus exitiales, quam aliæ oblectationes, quæ tactum et gustum afficiunt. Nec certe luxuriosi maculam eluere potest, qui totos dies desidet in theatris, aut scenicas artes et cœmedos {p. 341}prosequitur, ejus voluptatis studio victus. Propterea totius oculorum et aurium regimen nobis scriptura commendat, quia per eas partes insinuant se vitia, et ex auditis et visis commoventur homines ad ea, de quibus alias fortasse non cogitarent. « Ut vidi, inquiebat ille, ut perii. » Job. 31. vers. 1. « Fœdus pepigeram cum oculis meis, et quid advertissem animum ad virginem ? » Unde David, Psal. 119. vers. 37. « Averte oculos meos ne videant vanum. » Et Salomon hæc duo conjungit, Prov. 23. vers. 33. « Oculi tui respicient alienas, et animus tuus eloquetur perversitates. » Non minus est periculum ab auribus, nisi quemadmodum « palatum cibi gustum assumit sibi, ita auris verba probet », Job. 12. vers. 11. Alioqui vitium est, « Cum homines pruriunt auribus, et ipsi secundum suas cupiditates coacervant Doctores », Tim. 4. v. 3.

Sunt autem ludi scenici ad id maxime instituti, ut voluptatibus duos illos sensus afficiant, iis spectaculis vel dicteriis, quæ ad luxuriam inclinent et invitent. In scena enim familiare est, totam turpitudinem auribus atque oculis haurire. Ibi enim quæstuosa hominum arte, in unum locum omnia voluptatum instrumenta congesta sunt, quæ existimant, et quidem merito, magnamvim habere singula, ad detinendos ac suspendendos hominum animos. Finguntur mores hominum, omnis generis, conditionis, ætatis, voce, gestu, habitu, lenoni, meretricis, parasiti, juvenum senumque. Neque referuntur tantum verbis, sed ipsis subjiciuntur oculis, quod multo majorem vim habet. Sales jocique adhibentur ad risum multitudinis excitandum. Postremo, quæ major est illecebra, adolescentes, aut quæ major pestis, fœminæ aut puellæ, in theatrum producuntur, quæ non solum petulantis multitudinis, sed etiam hominum alioqui prudentum oculos detinere possunt. Quid si hæc omnia ut fit plurimum, ad turpitudinem referantur ? Nam hæc est illa oblectatio, quæ maxime devincit homines, cum objiciuntur menti irritabiles formæ, suggeruntur vitiorum fomenta, et ex rerum imaginibus ac commemoratione cupiditas excitatur, ita ut simulatis amoribus, quasi veris inter essent, turpi voluptate spectatores ingurgitentur, quasi in sentina volutati. Id autem, an vitandum sit necne, mirum est quod in controversiam apud Christianos vocetur.

Vetus comœdia et institutio scenicorum ludorum, etsi ad voluptatem fuerit aptata ; consistebat tamen ut plurimum in scommatis et dicteriis, præsertim cum incœperunt ingenia urbana aliorum mores taxando se exercere, non modo compositis ad id versibus ; sed etiam cum prodeuntes in scenam tam spectatores, quam absentes carpebant satyræ amaritudine, magno eorum qui notabantur nonnunquam dolore. In eo cum sæpe privatis affectibus servirent, et auditores asperis facetiis elusi jurgia concitarent, lege cautum fuit, ne quem nominatim liceret in scena notare. Sublata igitur hac ratione in publico ludendi, cum ne id quidem placeret rectoribus populorum, ut obliquis dicteriis tacitisque nominibus aliquem perstringerent comici ; alia comœdiæ ratio successit, qua de virginum stupris, de juvenum nuptiis, et de meretricum fraudibus agebatur, nullo nominatim, ne oblique quidem perstricto ab histrionibus, qui etiam ut August. notat, lib. 2. de civit. Dei, cap. 8. in multa quamvis rerum turpitudine, ab obscœnitate verborum abstinebant. Ubi tamen dum diligenter cavebant ne {p. 342}hominibus aperte illuderent, non abstinebant a convitiis in Deos suos, quorum probra evulgabant. Unde illud Arnobii lib. 4. adversus gentes, sub finem. «  Quin et ille in fabulis ipse regnator poli, sine ulla numinis majestatisque formidine, adulterorum agere inducitur partes ; atque ut fallere castitatem alienarum possit familias matrum, ora immutare fallacia, et in species corporum subdititii corporis simulatione succedere. » Id quidem inter Christianos non fit, ut quis impune in scenicis ludis Deo maledicat, aut ea proferat in sanctos viros, quæ ab eorum conditione et statu sunt aliena ; Nihilominus multa fiunt, et olim facta sunt in papatu, quæ etsi directe non videantur religionem impetere, reipsa tamen eam polluunt, indignis modis. Ne quid enim relinquerent ab Ethnicis in Deorum suorum honorem institutum ; quod non accommodarent Christianis sacris, etiam scenicos ludos introduxerunt, quibus festis diebus ; etiam alicubi in templis ipsis, comœdias actitarent. Id sapientissimi inter Ethnicos tanquam inconcinnum rejecerunt, unde et Aristides Sophista id Smyrnensibus dissuadere conatus est, asserens Deorum festis comœdias non convenire, quia in festis semper dicenda sunt honesta et optima, cum etiam voce præconis iis qui aderant GREC, hoc est benedicere, denunciaretur, ergo non convenire ad divinos honores turpissima verba usurpare. Præterea cum in sacrificiis offerre quæ lege sunt vetita, impium fuerit, recte judicavit non honorari Deos eorum opere et arte quibus nulla pars probitatis inest, quales sunt histriones, qui talium sunt actores. Excusationem autem quam solent afferre, in comœdiis vitæ humanæ varios casus exprimi, retegi fraudes, documenta tradi quibus juvenes cautiores redduntur, sic aptissime retundebat, Ebriorum non esse sobrietatem suadere, neque turpissimum quemque ad probitatem docendam præceptorem idoneum esse, qui ad virtutem a vitio, ad rationem a furore, ab immanitate ad humanitem publice auditores revocet. Histriones enim et omnes illos fabularum actores erant homines nequam et infames, quales etiamnum habentur qui talibus exercentur. Unde non immerito August. lib. 2. de civitate Dei, veteres Romanos sugillat, quod iisdem histrionibus quos notabant infamia, Deos suos honorandos putarent. « Quisquis, inquit, civium Romanorum esse scenicus elegisset, non solum ei nullus ad honorem dabatur locus, verum etiam censoris nota, tribum tenere propriam minime sinebatur. » Subjungit post laudatam hanc legem. « Sed respondeatur mihi qua consentanea ratione homines Scenici ab omni honore pelluntur, et ludi Scenici Deorum honoribus admiscentur ? Illas theatricas artes diu virtus Romana non noverat : quæ etsi ad oblectamentum voluptatis humanæ quærerentur, et vitio morum irreperent humanorum, dii eas sibi exhiberi petiverunt. Quomodo ergo abjicitur scenicus, per quem colitur Deus ? Et theatrice illius turpitudinis qua fronte notatur actor, si adoratur exactor ? » In eo autem Græcos multo prudentiores Romanis fuisse ait, « Qui putarunt recte se honorare homines scenicos, cum colant ludorum scenicorum flagitatores Deos. » Etsi tandem Romani eo usque sapuerint, ut histriones Templis prohibuerint, quasi Deorum cultui non convenientes ; quod Tacitus lib. 14. his verbis testatur ; « Quanquam, inquit, redditi scenæ Pantomimi, certaminibus sacris prohibebantur. »

Cum igitur Satan vix potuerit apud ipsos Gentiles id obtinere sine controversia, ut in superstitionibus suis tales admiscerent ludos ; mirum est tantum potuisse apud eos qui se Christianos {p. 343}dicunt, apud quos obtinuit ut in ipsis Templis excerceretur histrionia. Dicent fortasse non in turpibus argumentis ibi versari, sed sacras historias referre, aut ex divinis libris petitas, ex sanctorum historiis. Sed fatetur Mariana in libro de spectaculis, eos ad movendum populi risum obscœnissima quæque actitare. « Acerbissimum est, inquit, negare non posse, quod sit turpissimum confiteri. Scimus sæpe sanctissimis templis, præsertim inter fabulæ actus chori ad instar, adulterorum furta, amores turpes recitari, ut honestissimus quisque ea spectacula vitare debeat, si decori et pudori consultum velit. » Ubi recte putat, hos omnes ludos quasi sordes et ludibria religionis a sanctissimis templis esse exterminandos ; nisi quod nimis jejune loquitur, dum id non audet affirmare sed tantum se putare dicit, quia ut præfatus erat, metuebat, « ne existimaretur divorum cultum velle hac disputatione imminuere non sine aliqua impietatis suspicione  ». Nam ita se res habet in papatu, ut si quis vel adversus crassissimos abusus, mutire ausit, ilico impietatis arcessitur. Quid si tamen actores illi intra modestiæ fines contineantur, et in sacris locis, sacras tantum referant historias ? Respondet idem, et quidem optime, non minus eum morem religionis sanctitati fore exitialem, neque minus dedecus Reipublicæ allaturum. Quid ita ? Rationem hanc affert, « quia non convenit ab hominibus turpibus Divorum res gestas referri ». Itaque merito detestatur quod se scire dicit, a judice in quadam histrionum societate unam quampiam ex hoc grege, quæ Magdalenæ personam sustinebat, deprehensam turpi consuetudine junctam esse cum eo histrione, qui Christum Dei filium, voce, gestu, et habitu repræsentabat. « Insignem ait, fœditatem, atque eo majorem, quod magno populi plausu audiebantur, sæpeque spectatoribus excutiebant lacrymas. » Et hoc quidem aliquid est ; sed de ipsa re non respondet ; nempe an si personæ non sint infames et fœdissimis moribus corruptæ, in templis etiam ab honestis alioqui personis, sacræ historiæ scenico more representari debeant, et personæ effingi, quæ in Theatro Christum et Apostolos, sanctam virginem et alias mulieres sanctas referant ? Dicimus igitur id a majestate religionis alienissimum esse, et sacro Ministerio quod Deus instituit ut per illud fides nostra ædificetur, injurium ; nec verbum Dei ad Ludos et sensuum voluptatem esse inflectendum, cum in Ecclesia Dei omnia ad pietatem et modestiam comparata esse debeant, ut animus excitetur ad religionem, et rerum divinarum contemplationem : Id risus, plausus, et clamores non efficiunt, multo minus sacræ historiæ ita deformatæ ut in profanas fabulas convertantur, et religionem Christianam exponant ludibrio. Talia enim erant, quæ olim, cum Evangelii face non prælucente, tenebrarum suarum nondum pudebat papistas, ut jam ab ipsis non since horrore legi vel audiri possint. Certe ne longe abeamus, habeo penes me volumen spissum, in quo omnes Novi Testam. Historiæ, in fabulas comicas et Tragicas conversæ sunt, adeo blaspheme in nonnullis, adeo ridicule in plerisque, ut mirari subeat quid istis hominibus potuerit in mentem venire. Ibi personas fingunt de quibus nihil unquam auditum, quibus talia affingunt dicta de quibus in tota historia sacra ne verbum quidem reperitur, et adeo insulse et putide, ut videantur voluisse Deo et hominibus illudere. Sunt nihilominus ea quæ agebantur magno {p. 344}apparatu, concurrentibus ex tota Gallia spectatoribus, ad sacrum illud, quod in festo corporis Christi, Andegavi magna solemnitate celebratur. Quid vero possit apud homines inveterata consuetudo, ex eo liquet, quod etiamsi Pontif. Romanus Innocentius III. id prohibuerit lata lege, prævaluit tamen mos inveteratus, qui legem elusit, cujus hæc sunt verba, cap. Cum Decorem, de vita et honestate Clericorum. « Interdum, inquit, ludifiunt in Ecclesiis theatrales, et non solum ad ludibrium spectaculi, introducuntur in eis monstra larvarum, verum, etiam in aliquibus festivitatibus, Diaconi, Presbyteri ac Subdiaconi, insaniæ suæ ludibria exercere præsumunt. » Quæ utraque ibidem fieri prohibet. Sed illud interpretantur de profanis spectaculis, ne consuetudinem reprobare cogantur quæ adhuc apud multos perdurat, comœdias de sacris argumentis in Templis agendi. Lex tamen non excipit, neque ulla ration est cur excipiat, cum gravius peccetur ubi sacra impure tractantur et indigno modo, quam ubi profana, profane geruntur.

Sed cum multos etiam Pontificios hujus rei pudeat, nec, Deo gratia, hæc profanatio adhuc inter nos obtinuerit, ut in locis sacristalia fiant, quod maxime in dubium vocatur, et in quo ubique peccatur, id jam excutiendum est, nempe, an extra loca sacra, scena qualis nunc est, histrionum nempe et comœdorum publici illi actus, tolerari debeant aut permitti, et an bona conscientia fidelis talia quæ ibi fiunt et dicuntur, videre vel audire possit ? Cui quæstioni ita positæ negative respondemus. Rationes hæ nobis sunt, 1. Apost. Ephes. 5. v. 3. prohibet, « scortationem et omnem impuritatem et avaritiam, vel in nobis nominari, sicut decet sanctos ». Quomodo igitur sanctos decebit, adesse repræsentationi vitiorum et scelerum, quæ non solum fit verbis, sed etiam adhibitis gestibus indecentibus, ad quos studio affectato se componunt actores, ut spectatores moveant ?

2. Cum a Deo percemur, ne nos inducat in tentationem, excusari non possunt qui se in eam sponte conjiciunt, et ea frequentant loca, ex quibus sani egredi vix possunt. Nam multorum etiam modestorum ruinam spectaculis talibus procurari, docet experientia, et res ipsa loquitur. quis enim in tantis flammis non uratur ! ornatus, gestus, carmina, sententiæ, tibiæ, ad turpitudinem et libidinem inflammandam cuncta sunt aptata. Itaque spectatores vix unquam crimine liberi esse possunt ; saltem non possunt non esse manifesti periculi rei in quod se conjiciunt, inflammandi cupiditatem venereæ voluptatis. Nam si quis respondeat, se constanter velle, certoque præjudicatum habere consensum in voluptatem repudiare, non hoc modo elabitur. Nam si quis tam ferreo sit pectore qui non moveatur, quales pauci admodum reperiuntur is considerare debet, quod bene Hieronymus monuit « ferrea ingenia igne luxuriæ domari ».

3. Si quis posset sine proprio suo periculo hinc elabi, non tamen propterea immunis esset a peccato, saltem scandali dati ; aliis nempe suo exemplo ad periculum et peccatum pertractis ; cui peccato magis obnoxii sunt viri autoritate præstantes, et alioqui graves ; quantumvis enim coram se nihil obscœnum tractari causarentur, populus tamen, ducum suorum exemplo ad communia theatra rapitur, nullo discrimine honesti turpisve, qui genus obsequii non ultimum putat, studia principum imitari ; notum est enim in {p. 345} omni vitæ parte, magis exempla quam verba movere.

4. Producuntur in theatrum mulieres cultu meretricio, vocem etiam ad movendos auditores componentes et inflectentes. Mulierem in Ecclesia docere, Paulus vetat, 1 Tim. 2. vers. 12. cujus rei hanc ratione esse volunt veteres quidam interpretes, ne vox ejus audientes moveat ad libidinem. Quis igitur ab eo periculo sibi securitatem polliceri possit, ubi mulier introducitur non sancta sed vana proferens, non habitu modesto et velata facie ; sed impudico gestu, et nudato fere corpore ? Davidem Prophetam alioqui sanctissimum, aspectur fœminæ in multa mala præcipitem dedit ; nemo igitur se satis tutum præsumere debet. Mulier in platea obvia, curiosius intuentem sæpe capit ; quid iis igitur non potest contingere, qui tanto studio mulieres scenicas spectandi ad theatra currunt ?

5. Cum publica judicia tam civilia quam Ecclesiastica infamia notaverint histriones, præjudicarunt eorum artem honestam non esse, quod si verum sit, quo loco possunt haberi Christiani, qui artes inhonestas fovent, earumque professoribus subministrant ea, sine quibus ab arte infami cessarent ? Quod autem diximus constat ex lege 1. ff. de iis qui notantur infamia, cujus hæc sunt verbva, Infamia notatur « qui artis ludicræ pronunciandive causa in scenam prodierit ». Id etiam Augustinus de Romanis antea testatus est. Infamis autem dicitur, cujus vita et mores reprobantur ; tales itaque gravissimo peccato teneri constat ; ex quo factum est, ut talibus olim interdictum sit ad sacros ordines assumi, c. maritum. d. 33. Et Canon. 18. Apostolis attributus, a sacris ordinibus repellit eum, qui duxerit mulierem publicis spectaculis mancipatam. A mysteriis autem sacraque Eucharistia arcendos esse, quamvis ex dictis consequatur, id etiam docet Cyprianus, cujus sententia habetur, de consecr. dist. 2. ab Eucratio enim rogatus, an histrio qui nostris sacris imbutus artem eam, qua masculus frangebatur in fœminam sexu arte mutato, pueros docebat, tametsi ipse a theatro cessaverat, esset a communione fidelium repellendus ? Respondit Epist. 61. nec Majestati divinæ, nec Evangelicæ disciplinæ congruere, ut pudor Ecclesiæ tam turpi contagione fœdaretur.

6. Nihil publice debet permitti aut foveri, quo opifices et rustici, relicto opere quotidiano, cum familiæ calamitate, a labore ad otium vitiosum vocentur ; quo famuli a debito herorum obsequio distrahantur : tales autem esse publicos hosce ludos, et res ipsa loquitur, et testatur eperientia, quotidiana. Ergo permittendi non sunt.

7. Accedit sumptus inutilis, magnam enim pecuniæ vim id genus homines a quibus minime oportet, variis artibus corradunt, qui talium artium peritia valent, omnesque vias norunt redigendæ pecuniæ, et pecuniæ causa omnia faciunt. Magnos in hisce fieri sumtus, et cum multorum detrimento, constat, et impensas profundi quibus multi pauperes sustentarentur.

Veterum patrum adversus ludos scenicos testimonia pene sunt innumera. Sed ad quædam capita possunt revocari, pro ratione vitiorum quæ in talibus merito culpabant. Erant autem tria, 1. Quod diis quos {p. 346}colebant in comicis suis ludis ea affingebant scelera et probra, quæ nemo honestus sine pudore audiret. 2. Quod tales ludi Deorum nomine consecrati, in partem divini cultus veniebant. 3. Quod rerum et verborum turpitudine ad pravas cupiditates incitabant et scelera, et fictis criminibus, ad vera inflammabant ; oculis et auribus, quæ pestis certissima est, pravitatem insinuantes. Hæc etsi inter se differant habent tamen aliquid commune, quod in omnibus postremum illud de turpitudine immiscebatur : et dum ea quæ inhonesta sunt diis suis affingebant, ea magis auribus et animis inculcabant. Omnia autem ad nos pertinent, sive indirecte, sive directe. Nam, 1. Christianorum hominum auribus indignum est, ut quos Ethnici pro diis habebant, eos audiant ita a suis cultoribus lacerari : quia etsi inde adversus ipsos Ethnicos validum sumi possit argumentum, ut eos Deos esse non credant, quos ita describunt ; periculosum est tamen assuescere talibus, præsertim si qui sint infirmi, quales semper multi reperiuntur : ne paulatim impietas et atheismus surrepat. Secundum autem non minus nos afficere debet, quod tales ludi originem habuerunt ab Idololatria et Superstitione : cui si nuntium remisimus, nihil deinceps nobis cum Idololatris debet esse commune. Tertium autem caput, de turpitudine, magis ad nos pertinet, et magis obstringit, quia professio Christiana majorem exigit morum sanctitatem. De singulis pauca, se perspicua seligemus testimonia.

Ad primum caput sequentia referuntur. Tertul. Apol. cap. 15. « Cætera, inquit, lascivia ingenia, etiam voluptatibus vestris per Deorum dedecus operantur. Dispice Lentulorum et Hostiliorum venustates, utrum Mimos an Deos vestros in jocis et strophis ridearis. Mœchum Anubim, et masculum Lunam, et Dianam flagellatam, et Jovis mortui testamentum recitatum, et tres Hercules famelicos irrisos. » Clarius adhuc Cyprianus Epist. 2. « Exprimunt impudicam Venerem, adulterum Martem, Jovem illum suum non magis regno quam vitiis principem in terrenos amores, cum ipsis suis fulminibus ardentem, nunc in plumas oloris albescere, nunc in aureo imbre defluire, nunc in puerorum pubescentium raptus ministris avibus posilire. Quare jam nunc, an posset esse qui spectat integer vel pudicus, Deos suos quos venerantur, imitantur, fiunt miseris et religiosa delicta. » August. etiam lib. 2 de Civit. Dei cap. 3. quantum nocerent moribus prava Deorum exempla, in scena recitata sic explicat. « Quis in agenda vita, non ea sibi potius sectanda arbitraretur, quæ actitantur ludis divina autoritate institutis, quam ea quæ dictitantur legibus humano consilio promulgatis ? adulterum Jovem si pœtæ fallaciter prodiderunt, dii hi utique, quia casti, quibus tantum nefas per humanos ludos confictum est, irasci ac vindicare debuerunt. » Hinc est quod adolescens ille apud Terentium in Eunucho, sic se ad vitium animabat. Postquam enim vidisset in tabula depictum Jovem, « quo pacto Danaæ misisse ajunt quondam in gremium imbrem aureum, infert,

.... Qui templa cœli summa concutit, Ego homuncio id non facerem ? Ego illud vero ita feci lubens. »

Ad secundum caput sequentia pertinent, quæ magis nos tangunt Tert. Apolog. cap. 38. « Æque, inquit, spectaculis vestris in tantum renunciamus, in quantum originibus eorum, quas scimus de superstitione conceptas cum ipsis rebus, de quibus exiguntur præterimus. Nihil est nobis dictu, visu, auditu, cum insania Circi, cum impudicitia Theatri, cum {p. 347}atrocitate arenæ, cum Xisti vanitate. » Et c. 4. lib. de spectaculis. « Igitur si ex Idololatria universam spectaculorum paraturam constare constiterit, indubitate pie judicatum erit, etiam ad spectacula pertinere renunciationis nostræ testimonium in lavacro, quæ Diabolo, et pompae, et Angelis ejus sunt mancipata, scilicet per Idololatriam. » Idem argumentum persequitur Lactantius lib. 6. Divin. Institut. c. 20. extremo, « Vitanda, inquit, spectacula omnia, non solum ne quid vitiorum pectoribus infideat, quæ sedata et pacifica esse debent, sed ne cujus voluptatis consuetudo deliniat, et a Deo, atque a bonis operibus avertat. Nam ludorum celebritates Deorum festa sunt, siquidem ob Natales eorum, vel templorum novorum dedicationes sunt constituti, et c. » Eadem habet in Epist. divin. decret. cap. de spectaculis. Chrysostomus similiter, Homil. 31. in cap. 4. Matth. sub finem. « Dæmonum sunt non hominum secularia spectacula, Quare vos hortor ut a Santanæ festis abstineatis. » Salvianus itidem, de provid. « Dubium enim non est quod lædunt Deum, utpote Idolis consecratæ superstitiones, namque honoratur Minerva in Gymnasiis, Venus in theatris, Neptunus in circis, Mars in arenis, et c. » Eadem habent alii, quorum argumentation huc redit :

Indignum est Christiano homini agere vel frequentare ea quæ a superstitione Ethnica ortum habent, et Idololatriæ inservierunt.

Talia sunt spectacula varii generis in quibus et ludi Scenici : Ergo ab iis Christiani abhorrere debent.

Regerent fortasse nonnulli, periculum hoc sublatum esse ex quo superstitio Ethnicorum abolita fuit, nec hoc tempore in honorem Idolorum tales ludos institui, sed tantum ad oblectamentum et voluptatem spectatorem. Neque argumenta jam tractari de natalitiis Deorum, aut de templorum dedicatione, nec ad ea referri quæ fiunt ; proinde, quæ adversus ludos a gentilibus institutos pugnabant, et Christianos merito ab iis arcebant, hoc tempore eos non ferire, qui neque spectacula Ethnicorum frequentant : neque sua ad eundem scopum dirigunt. Nihilominus manet vis argumenti. Quia etsi alii sint actores, et alieni sint ab Ethnica Idololatria : quia tamen ad imitationem scenæ Ethnicæ introducta est quæ nunc locum habet, merito etiam hoc argumento Christiani moveri debent, quod ea quæ tam impia habuerunt principia, imitari, etsi mutatis quibusdam, Christianis non liceat.

Sed tertium caput quod sequitur, omnem præscindit defensionem, quia quæ culpantur a patribus communia sunt scenæ veteri et hodiernæ : quæ enim in eam rem dicunt, ita quadrant moribus horum temporum in talibus, ut opus non sit in eorum verbis aliquid mutare, ut ad spectacula hodierna referri possint. Accusant igitur histriones et ludos scenicos, tanquam perniciosos et exitiales, a turpitudine. Clemens Alexand. lib. 3. Pædag. cap. 11. inter alia quæ hominibus Christianis non convenire probat, amovenda que præcipit : « Prohibeantur, inquit, spectacula et acroamenta quæ nequitia, verbisque obscœnis et vanis temere profusis plena sunt. Quod enim turpe factum non ostenditur in Theatris ! quod autem verbum impudens non proferunt qui risum moven scurræ et histriones ! » Tertul. lib. de spectac. c. 10. « Theatrum, inquit, proprie sacrarium Veneris est. » Et cap. 17. « Hoc modo etiam a Theatro separamus quod est privatum consistorium impudicitiæ, ubi nihil probatur, quam quod alibi non probatur. {p. 348}Ita summa gratia ejus de spurcitia plurimum concinnata est, quam minus etiam per mulieres repræsentat, sexum pudoris exterminans, ut facilius domi quam in scenam erubescant. » Cyprianus Epist. 2. « In theatris conspicies quod tibi dolori sit et pudori ; Cothurnus est tragicus prisca facinora carmine recensere de parricidis et incestis : horror antiquus expressæ ad imaginem veritatis actione replicatur, ne seculis transeuntibus exolescat, quod aliquando commissum est. Admonetur omnis ætas auditu, fieri posse quod factum est. nunquam ævi senio delicta moriuntur, nunquam crimen temporibus obruitur et c. » Paulo post de Mimis et Comicis. « Adulterium dicitur cum videtur : et Lenocinante ad vitia publicæ autoritatis malo, quæ pudica fortasse ad spectaculum matrona processerat, de spectaculo revertitur impudica. Adhuc deinde morum quanta labes, quæ probrorum fomenta, quæ alimenta vitiorum historinicis gestibus inquinari ? et c. » Lactantius lib. 6. divin. Instit. cap. 20. « In scenis quoque nescio ansit corruptela vitiosior. Nam et comicæ fabulæ de stupris virginum loquuntur, aut amoribus meretricum et quo magis sunt eloquentes qui flagitia illa finxerunt, eo magis sententiarum elegantia persuadent, et facilius inhærent audientium memoriæ versus numerosi et ornati. Item Tragicæ historiæ subjiciunt oculis parricidia et incesta Regum malorum, et cothurnata scelera demonstrant. Histrionum quoque impudicissimi motus, quid aliud nisi libidines docent et instigant ? » Reliqua ibi fusius persequitur quæ longum esset repetere. Basilius Orat. de legendis Gentil. scriptis. « Oportet, inquit, nec oculos spectaculis, nec vanis præstigiatorum ostentaculis tradere, nec per aures corruptrices, animarum melodiam audire. » August. autem. lib. 1. de consensu Evan. c. 33. theatra vocat « caveas turpitudinum, et publicas professiones flagitiorum ». Salvianus lib. 6. de provid. argumentum hoc multis persequitur, dum enumerat peccata quibus Christiani Deum ad iram provocaverant, qui idcirco tantas immiserat calamitates, permiseratque Ecclesias ubique dissipari. Inter reliqua autem hoc habet dignum maxime notatum. « Alia, inquit, crimina singulas sibi ferme in nobis vindicant portiones, ut cogitationes sordidæ animum, ut impudici aspectus oculos, ut auditus improbi aures, ita ut his unum aliquid erraverit, reliqua possint carcere ex peccatis, in theatris vero nihil horum reatis vacat, quia concupiscentiis animus et auditu aures, et aspectu oculi polluuntur, quæ quidem omnia tam flagitiosa sunt, ut etiam explicare eas quispiam atque eloqui, salvo pudore non valeat. Quis enim integro verecundia statu dicere queat illas rerum turpium imitationes, illas vocum ac verborum obscuritates, illas motuum turpitudines, illas gestuum fœditates ? » Chrysostomus in talium accusatione ita frequens est, ut ex ejus dictis longa contexi posset oratio. Legatur Homilia tertia de Davide et Saule, quam in spectaculis consectandis totam consumit. Ibi negat eos qui hesterna die spectaculis interfuerant, sacræ mensæ participes esse posse, affirmatque qui accedunt ad spectacula mulierum cupiditate semper incendi. Homil. 6. in cap. 2. Matth. ait a Diabolo in urbibus constructa fuisse theatra ad corrumpendos homines. Homil. 69. in cap 21. ejusdem, « theatralem chorum malorum omnium fontem, scaturiginem et fomitem », Homil. 15. ad populum Antioch. « theatra, fornicationem petulantiam et omnem incontinentiam peperisse ». Homil. 8. de pœnitentia, theatra « pestilentiæ cathedram, incontinentiæ gymnasium, luxuriæ officinam, impudicitiæ orchestram, Babylonicam fornacem », appellat. Sed Homil. 42. in Acta Apostolorum omnia superiora comprehendit, et paucis aperit, quicquid de scenicorum ludorum malis et periculis sentiendum. « In theatro, inquit, risus, turpitudo, pompa diabolica, effusio, {p. 349}insumptio temporis, et expensio dierum inutilis, concupiscentiæ absurda præparatio, adulterii, meditatio, scortationis Gymnasium, intemperantiæ schola, adhortatio turpitudinis, occasio risus, turpitudinis exempla. » Hæc ille.

Ex his omnibus tale deducitur argumentum. Christiani alieni esse debent ab omnibus illecebris libidinis, et ab omni turpitudine et vanitate. At in ludis scenicis hæc omnia reperiuntur : Ergo ab his fideles abstinere debent. Accedit quod legibus civilibus et sanctionibus Ecclesiasticis notati fuerint vel qui histriones agerent, vel qui eorum actibus interessent. De illis dictum fuit antea. De spectatoribus, etsi non in omnes fuerit animadversum, tamen inter justas causas ob quas uxorem vir repudiare poterat, illa una erat, si circensibus vel theatralibus ludis, vel arenarum spectaculis in illis locis, in quibus hæc solent celebrari marito prohibente fuisset. Lege Consensu, § vir quoque. C. de repud. Ideo P. Sempronius Sophus teste Valer. Maximo lib. 6. cap. 5. uxori libellum repudii dedit, nullam aliam ob causam, quam quod se ignorante, ludos spectare ausa fuisset. Constat præterea histriones a Tiberio Cæsare Roma exturbatos fuisse, arteque ea edicto publico fuisse interdictum, quia et mulieres ignominia afficerentur, et turbæ concitarentur : quos post Tiberii mortem revocavit Caligula, nempe pestis Reipub. certam morum pestem, ut legitur apud Dionem Cass. lib. 57. et 59. Nam ab omni hominum memoria tales habuerunt theatra fautores, homines corruptissimos, ignavos Principes aut Magistratus.

Quod vero spectat Ecclesiastica statuta ; August. tractatu 10. ad cap. 16. Ioan. actoribus scenicis aliquid dare, flagitium esse affirmat. Quod si donare ipsis aliquid non licet, multo minus ipsis favere, totosque dies in illis spectandis aut audiendis insumere. Concilium Agathense cap. 39. severe prohibet ne Clerici talibus intersint. Sed Canon 51. Constantinopolitani VI. in Trullo, « Omnino prohibet illos qui dicuntur, mimos et eorum spectacula : additque, Qui secus fecerit si sit clericus, deponatur ; si laicus, segregetur. » Epiphanius in compendiaria doctrina, inter notas Ecclesiæ quibus ab aliis sectis discernebatur, ponit prohibitionem theatrorum et aliorum spectaculorum. « Ecclesia, inquit, prohibet theatra, et ludos Equestres », id est Circenses : quos jungit cum illicitis aliis artibus, et exploratis peccatis. Dixerat enim, « Reprobat omnes scortationes et adulteria, et petulantiam, et c. » Quid, quod populi quidam aut Reipub. bene moratæ priusquam degenerarent, scenicos ludos plane repudiarint ? Lacedæmones nulla permisisse spectacula Comœdiarum aut Tragœdiarum, Plutarchus in Apophteg. autor est. De Massiliensibus memorat Valerius Maximus, lib. 1. cap. 6. eos « nullum aditum in scenam mimis dedisse, quorum argumenta majore ex parte superorum continebant actus, ne talia spectandi consuetudo, etiam imitandi licentiam sumeret ». Romani quidam Imperatores sæpe histriones, quasi morum pestem et urbe et arte prohibuisse notum est. Ex his omnibus constare debet, Theatricos et scenicos ludos a Christiana disciplina esse alienissimos.

Quidam agnoscunt hæc quidem mala esse, sed ad majora vitanda mala, esse permittanda. Etsi ergo vani et turpes sint ludi, tolerari tamen posse a Magistratu ad oblectandam multitudinem, ut tali spectaculo soluto cura, majori animo labores repetant quibus reipub. sustinetur ; artifices, fabri, agricolæ, quemadmodum lupanaria {p. 350}infimæ conditionis hominibus, ne majora flagitia aggrediantur, passim concededuntur. Respondimus jam, ubi de lupanaribus actum, non esse facienda aut permittenda mala, ut eveniant bona. Addimus nunc alia esse oblectamenta honesta et innoxia quæ populis concedi possunt ; sed Theatrica in perniciem Reip. et populorum vergere. Histriones enim et scenici, quæstuaria arte exhauriunt pecunias, et veluti sopitis voluptate sensibus latenter extorquent, quas non minori turpitudine insumant. Efficiunt ut cives otio et desidia torpeant, quæ omnium vitiorum radix est. vitiis omnibus et fraudibus viam muniunt, libidini maxime quæ auribus et oculis suscipitur. Dominicis diebus cultum Dei et sanctas meditationes impediunt, allecto ad se populo : et alia multa, quæ magis sentimus, quam recensere possumus, invehunt mala.

Alii ergo victi argumentis allatis, mala illa et incommoda esse tollenda ex scenicis ludis judicant, nec tolerandum esse, ut obscœna, inhonesta, aut alia ibi dicantur aut fiant, quæ possint mores spectatorum corrumpere : sed modum actoribus ponendum esse, et certas leges dandas aut limites præscribendos, quos non excedant impune. Respondemus, si semel permittatur quæstuaria histrionum ars, nec pretio venales scenici penitus removeantur, impossibile esse furorem hunc satis frænari. « O here, inquiebat Poeta, quæ res nec modum habet nec consilium, ratione modoque tractari non vult. » Quis continebit homines assuetos scurrilibus dictis, et obscœnis ; addictos gestibus impudicis, si semel iis liceat theatrum conscendere ? Concludimus igitur, corruptos hosce mores debere a Magistratibus corrigi, qui agnoscere debent, e re publica esse, spectacula ista plane tolli, hominum qui quæstuaria arte sensim exhauriunt pecunias, et veluti a voluptate sopitis civibus extorquent, otia stabiliunt, infinita prope delicta inseminant, et quod valde deflendum, cultum divinam imminunt. Addimus Cœlii Rhodigini ex Seneca Philosopho gravem considerationem, Antiqua. lect. lib. 8. ca. 7. « Cæterum, inquit, quacumque ex causa fuerint producti primo, nihil esse perniciosius morum integritati putat Seneca. Quippe turbæ omnis utique animo gravis et noxia. Nec enim quos extulisti mores unquam refers. Nemo non rubiginis aliquid, aut imprimit, aut spectantibus allinit. Itaque nihil omnino damnosius quam spectaculis assidere, quando per voluptatem facilius ac proclivius obrepunt vitia. Quid me, inquis, existimas dicere ? avarior redeo, ambitiosior, luxuriosior, imo vero crudelior, et inhumanior, quia inter homines fui. » Hæc ille.

Quæ tamen ita volumus intelligi, non ut plane definiamus nulla ratione licere, sub ulla conditione, Drama aliquod instituere, aut aliquando honestæ oblectationis causa, et exercitii gtratia, adolescentes aliquos producere, qui argumentum, quod bonis moribus conveniat, arte aliqua elaboratum, pluribus spectantibus inter se tractent, et hac ratione se ad dicendum informent ; scimus enim viros graves aliquando in talibus argumentis versatos fisse ; non quæ mimis, histrionibus, et quæstuariis istis nebulonibus, qui omnia etiam sacra profanant, actitanda darent ; sed quæ pueri ingenui, exercitii honesti gratia, peragerent ; qua de re in disciplina Ecclesiastica Ecclesiarum Reformatarum Galliæ constitutio habetur, quam hic apponemus, et quæstionem hanc finiemus. Sic autem habet. « Non licebit fidelibus interesse Comœdiis, Tragœdiis, mimis, {p. 351}moralitatibus aut similibus ludis, actis publice vel privatim ; cum omni tempore id inter Christianos prohibitum fuerit, tanquam bonis moribus noxium. In primis vero cum profanatur scriptura. Si tamen aliquando in collegio aliquo, utile judicetur ut juventus aliquam historiam repræsentet, tolerari poterit : dummodo ex scriptura non desumatur, quæ non ludis sed prædicatione inculcari debet ; ea etiam conditione, ut id raro fiat, et adhibito consilio classis Ecclesiasticæ, cui primum compositio communicabitur. » In his quæ aliquando cum aliis constitui et probavi, nunc acquiesco, et ad alia transeo.