**** *book_cellot_panegyrici_1631.pdf *id_body-1 *date_1631 *creator_cellot ACTIO IN HISTRIONES PANURGUS ORAT PRO HISTRIONIBUS UT IN URBEM ADMISSI ABULAS DOCERE PERMITTANTUR. ORATIO IX. Aspectus vester, Judices, non satis quietus, et frequentia populi, tantusque Concessus quantum vix omnibus spectaculis animadverti, dubitare cogunt, vobis-ne, an mihi causæ hujus novitas, et judicii conditio insolentior videatur. Nam ad illud tribunal in quo de pacis otiique tum publici, tum privati perturbatoribus quæritur, eos homines stare qui in amœnissima voluptate civibus suis concilianda operam artemque suam collocant, æquo animo ferre non potestis : et me, qui aliena persona compositis versibus quasdam animi perturbationes ementiri soleo, mutata derepente forma dicendi, de fama atque existimatione mea vere ac serio periclitari, vehementer indignor. Quid enim dici potest iniquius quam nos a patriæ sinu, a complexu parentum, ab amicorum consuetudine per calumniam extrahi ? Credo ut cum Telephum et Peleum agemus in scena, ex animo dolere censeamur. Nam quod crimen huic judicio prætexitur ? quid habent accusatores tam grave et atrox in vita nostra, rebusque gestis, cur nobis ea urbe interdictum velint, in quam Turcas, et ab ipsa barbaria Canadenses admissos esse cognovimus ? Ars, inquiunt, vestra ludicra est. Respiravi a magno metu, Judices : putabam enim ab aliquibus meorum comitum effossa sepulchra, templa violata, exhaustum ærarium, facta latrocinia, trucidatos homines, seditiones excitatas. Verum quod bene feliciterque eveniat, non mores nostri, sed fabulæ ; non vitia, sed ludi ; non cœnarum deliciæ, sed scenæ oblectamenta contra majorum institutum præter omnium consuetudinem suspensis omnibus, et rei novitate perterrefactis, in judicium pertrahuntur. O temporum sanctitatem quæ de jocatione quæstionem constituunt ! o morum gravitatem quibus lusio capitalis est ! o Censores Craffis, et Catonibus severiores qui ridere plusculum, aut ludere, non mitius notandum putant quam parricidii crimen et peculatus ! Ars igitur vobis nostra non placet : quis ejus turpitudinem vobis renunciavit ? quis theatra oratione depinxit ? quis tragœdias recitavit ? nam ad eas non convenitis, homines Musis omnibus et Gratiis inimicissimi. Quæ est autem indignitas cæcos de coloribus judicare velle, et quod publico loco, patente theatro, in solis hujus luce et conspectu, frequenti honestissimorum hominum corona factum oculis usurpare nunquam dignamini ; flagitiosum et impium proclamare ? atque illam ipsam injuriam et dolum iniquissimum quo nos circumvenitis, qua oratione prosequar, dum me a scena, in qua possum fortasse aliquid, in forum extrahitis, ubi regnare solet eloquentia illa quam in concionibus adversum nos exercetis : ut umbraculis assuetum hominem ad pulverem vestrum solemque fatigetis. Æquum-ne est, et bonum provocari ab iis qui ætatem in studiis literarum contriverunt, hominem de imperitorum plebe ? ab disertissimis viris, qui declamandi in cæteros studium nullo unquam tempore intermittunt, eum qui ex commentario tantum sapit : cui, postquam præscriptam carminum seriem memoriter pronunciaverit, silentium imperatur ? Scio equidem apud Cannas id ab Annibalis calliditate profectum, ut Romanorum ora ad solem converteret : non dubito quin loci captandi consilium in Imperatore primum esse debeat, et armorum commoditas sit prærogativa victoriæ. Itaque mihi erit iniquissima conditione adversus exercitatos istos gladiatores et robustos veteranos pugnandum nisi vestra me, Judices, æquitas et prudentia sublevarit. Nolo nos in theatrum regredi, et causam ibi nostram agere : stabimus in gradu et campo ab adversariis constituto. Sed ne omnia præoccupasse videantur, peto arma commutari, et ea abiici quibus illi ad tegendum nocendumque abutuntur. Nam si res agitur doctrina, facundia, et severo illo supercilio, quibus apud timidas mulierculas auctoritatem sibi confecerunt : quid est quod ego, homo infantissimus hac in causa sperare possim, cui si qua historiæ veteris cognitio est, totum debeo tragœdiis quas ago, siqua vis exercitatioque publice dicendi, a commentitiis illis animorum in scena perturbationibus emanat. Aliquas esse Rhetorum præceptiones audivi tantum, quibus isti nihil non persuadeant : dialecticas captiones, et subtilem disputandi loquendique rationem, qua isti quem libet irretiunt, vidi qui reformidarent : externam severitatem et vultus tristitiam popularem esse semper existimavi. Superest igitur ut polito illo, et adventitio fuco penitus rejecto, in nuda et simplici causæ natura consistamus, ea describatur a nobis sine copia et amplificatione orationis, ut de re ipsa, non de dicentium facultate judicetur. Itaque ab importuna adversariorum exaggeratione ad rem ipsam, oculosque vestros, Judices, totam controversiam traduco : vos enim sæpe summa cum voluptate fabulas nostras spectastis ; ut si cætera me deficerent, sola vestra auctoritas hominum illorum calumniam refutare possit. Verum hoc jam non ago, id volo clare vobis ab adversariis enunciari quid in ludis tragœdiisque nostris reprehendendum existiment. Certe tria tantum cogitari posse intelligo, quæ vituperii aliquid valeant admittere : Nos qui agimus, fabulas quæ aguntur : Ipsam denique artem et disciplinam agendi. Atqui personas ipsas si sunt ab omni culpa et vituperatione remotæ, in odio esse apud adversarios, quanquam sunt humanitatis inimici, nunquam mihi persuasi. Eam igitur maculam qua offenduntur, aut a tragœdiis, aut ab earum docendarum arte oportet esse contractam. Dicant ergo vobis audientibus quid in illis reprehensione dignum existiment : date veniam interloquendi, gestio meorum Aristarchorum vocem audire, ut subito nobilem Poetarum cohortem eorum judiciis obelisque objiciam, ut una litura clarissimorum ingeniorum monumenta ex hominum memoria deleant ; ut Sophocles Æschylos, Euripides, ut Senecas, Pomponios Secundos, ut sexcentos tragœdiarum scriptores in capitis discrimen adducant, quod Poeticæ facultatis nobilissimam partem exercuerint, coluerint, ornarint. Quid ? Dramaticam, sive actuosam pœsim accusare audeas, cujus artifices Euripidem Archelaus, Phidippidem Lysimachus, Terentium Lælius et Scipio, Melissum Mecænas, Senecam Nero, Plautum universus Populus Romanus summo in honore, et pretio habuerunt ? Quid ? Fabularum scriptionem reprehendas, quæ Dionysiis Regibus Patri, et Filio, Syllæ Dictatori, Q. Ciceroni Consulis Fratri, Octavio Augusto, Imperii principibus : quæ Empedocli Agrigentino, Ioni Chio, Diogeni Sinopensi, Crateti, Thebano, Timoni Nicæo, Varroni Romano, sapientiæ antistitibus ita placuit, ut in ea perlibenter acrem ingenii vim, solertiamque collocarent ? Tragœdias tu politioris literaturæ hostis insectatis ? At non sanctitatis, doctrinæ, eloquentiæ dotibus admirandus Gregorius Nazianzenus : non ejus æqualis Apollinarius Syrus, tragicis comicisque rebus nullo Græcorum inferior : non Academiæ hac ætate florentissimæ, ne vetera tantum commemorem, quarum parietes dramatis illis quotidie circumsonant, quarum typographi pulcherrimos hoc in genere partus ingenii, et inter ora literatorum victuros, æternitati transmittunt. Nam quid, per Deum immortalem peccat amplius, qui agente poesi, quam qui pedestri oratione Christi patientis acerbitates, Absalonis perduellionem, Josephi pericula, Pompeii calamitatem, infelicitatem Bruti, Martyrum supplicia prosequitur ? Cur facinorosius est mortem Cæsaris, casum Sejani, parricidium Orestis, et illas invidiæ fortunæque virtutem superantis vicissitudines oculis exhibere agendo, quam subjicere mentibus recensendo ? Quis Plutarchos, Thucydides, Livios, Herodotos laude et prædicatione dignos existimabit, tragicos autem poetas non aliunde, quam ab illorum fontibus scriptionis suæ materiam haurientes, in exilium extra literarum, et sapientiæ orbem amandabit ? Ad civilem prudentiam historia invitat ? at poesis magnis ad sapientiam itineribus perducit, dum ea commemorat non quæ vere gesta sunt, ab eo qui humanum aliquid sit passus, sed quæ a forti et sapiente viro geri debuerunt. Admirabiles animorum motus cum summo voluptatis sensu excitat rerum veterum replicata memoria ; at quanto magis earundem rerum non emortua lectio, sed viva ac spirans gestio, animos hominum commonet, incitat, inflammat ? cum hæc ita evenisse non auribus creditur, sed oculis ; nec ut præterita exempla, sed ut pericula præsentia formidantur. Historia vitæ magistra non vana prædicatione appellatur ? at quanto firmiora ad bene vivendum præsidia a nostris spectaculis hauriuntur ? In iis edomitam superbiam, castigatas intemperantiæ libidines, damnatas avaritiæ sordes, iram atque invidiam in seram pœnitentiam et luctus inutiles conversas licet intueri. Quod si animorum perturbationibus scenam totam permiscet tragœdia, hoc ipsum agit, si Aristoteli creditis, ne iisdem procellis et fluctibus in posterum spectatores agitentur. Itaque theatra aperimus ut virtutis sacraria, ut publicas probitatis scholas, ut officinam modestiæ, ut in tragœdiarum argumentis, tanquam in speculo quilibet se intueatur, et quod spinosioribus conclusiunculis philosophi, quod inanibus verborum phaleris oratores, quod frigida narratione historici vix ab hominibus extorqueant, hoc videndo persuadentur a nobis, ut boni esse velint, ut peccare reformident. Quis enim post spectatam Belisarii exoculationem fortunæ suæ nimium tribuat ? quis Maxentio Tiberinis hausto vorticibus non discat in Constantino religionem triumphare ? quis ex horribili aut Nabuchodonosoris Assyrii, aut Armenii Tigranis transformatione modestior domum non revertatur ? audisti sapientum voces ad virtutem ducentium ? eas spreverat Crœsus quem in pyra spectasti. Gravis est tibi diuturnior parentum vita ; Chosroes parentem suum excarnificari fecerat, quem filii sagittis confossum vidisti. Nepotinis sumptibus rem familiarem exhaurire non times ? At Imperator erat Caligula, et immensarum opum dominus, qui tamen post dilapidatum vicies ac septies millies HS. a Chærea ob libidinem jugulatus interiit. Hæc est, Judices, spectaculorum nostrorum consuetudo, hac doctrina theatra nostra quotidie circumsonant, sic juvenes instituimus, hoc frænum adolescentiæ injicimus. Ibi explicantur consilia, quæ senes approbent : hic opum formidanda possessio demonstratur, ne divites superbiant : hic in sapientibus sanctisque viris paupertas amatur, ne inopes desperent : hic ungulæ, equulei, rotæ, ignes martyribus admoventur, ut minore incommodo cœlum emere condiscamus. O tragœdiam conscientiæ medicinam ! o theatrum culturam animi, ducem omnis officii, vitæ regulam, fontem sanctitatis ! o pretiosam artem et cujuis præferendam quæ quod est in Rep. maxime expetendum, civitates ipsas, imo provincias et regna in officio continet, et ad virtutem suavissime conducit ! Quid habent Catones ipsi suis in exhedris melius, quid sanctius, quid humanæ vitæ convenientius ? Ad virtutem hortantur ; nos ducimus : bonorum præmia, impiorum supplicia in hac, in æterna post hanc vita cogitanda proponunt ; nos spectanda exhibemus : sanctos laudant in cœlum receptos ; nos gradus quibus ipsi ascenderunt, monstramus : imminentem mortis necessitatem denunciant ; nos facimus. Hoc tantum differimus quod illi in templis, nos in theatris ; illi inter sacra, nos per animorum remissionem ; illi serio, nos ludendo homines ad bonam frugem reducimus. Vidistis nonnunquam quam, Judices, illorum aliquos frigere in suis illis rostris inter raros anicularum greges, somniculosorum catervas, mendicorum manipulos, quibus, quia domi prandere non licet, in templis residere non displicet : aut si paulo justiore corona nobilitati sunt, si quid vehementius dicere molliuntur, jactare cervices, ferire pulpita, exclamare, lamentari, toto corpore sudare, omni denique dicendi ratione paratragœdiari inter otiosos auditores inanissime. Quis ab illa concione melior excessit ? quis abstinuit a somno ? quis horam solidam sine tædio exegit ? quis, si tympanum increpuerit statim a templo nostra subsellia numerata pecunia non redemit ? Deus Immortalis ! quam hic diversa consessus facies, quæ spectantium nobilitas, gravitas, frequentia ? quæ audiendi cupiditas, videndi assiduitas ? quam gratum volvitur per ora murmur si quid decore gestum, polite dictum, inexpectato productum ? Clamores postulat rei præteritæ concinnitas, futura expectatio cohibet : approbare non vacat, quia audire delectat : plausum impedit ipsa plausus materia, et exultantes animi, artus subsilientes, ora hiantia soli linguæ silentium imperant. Quis hic clepsydras numerat ? quis exitum fabulæ ad quem avide properabat, non vidit invitus ? Discedunt corpora, figitur animus in theatro, et, quod unum superest, jucunda spectaculi recordatione voluptas anteacta regustatur. Hoc est, Judices, homines tractare, hoc est docere virtutem, non illam severo et horrido pallio metuendam, sed sua dulcitudine expetendam. Hoc molliuntur hoc tæ cum honestum bonumque delectando propinant : hoc agunt scenici artifices cum integritatem morum, vitiorum turpitudinem, fraudum, et flagitiorum eventa tanquam ex tabula repræsentant. Hæc exempla sicas extorquent a furiosorum manibus : hæc rerum humanarum vicissitudo inopes a potentiorum injuriis defendit : hæc diuinæ Nemesis duritas latumias exhaurit et carceres. Vultis Judices, quis enim de vestra humanitate dubitat ? legis verba nunquam effari ? homines ad theatra mittite. Vultis flagitiosos homines scelerum suorum stimulis perfodere et cruentare ? cogite spectare tragœdias. Vultis improborum conscientiam tanquam equuleo admonere ? in nostris subselliis collocate. Videbunt parricidas terreri furiarum tædis ardentibus ; mirabuntur vigilem illum divinitatis oculum nihil latere ; produci in apertum scelera omnia, et suppliciis ex improviso subigentibus, Deo teste, revinci. Contremiscent totis artubus ad aspectum Tartarei Phlegetontis, et ferreum Rhadamanti tribunal accusante conscientia formidabunt. Tum enimvero si quid humani sensus habent et ingenii, per me licet, amentiam suam augeant, et eorum flagitia æmulentur, quorum supplicia intuebuntur. Quid est Cato ? renides ? num conturbo te qui tuis omnibus inflammatis concionibus unum alterum-ve, nimis dixi, præfero spectaculum, et in eo vim majorem ad virtutem hominibus persuadendam constituo ? Subrides ? num quid mentior ? num circumvenio Judices ? num decipio consessum hunc universum quem testem hac in causa, suffragatoremque habere non renuo ? Effare quid cogites, licet interloqui, convince falsitatis si potes, si audes hisce præsentibus. Equidem quæ sint animi tui sensa non perspicio : nisi forte cum ea quæ dixi hactenus negare summæ sit impudentiæ ; quæ pulchra, quæ honesta, quæ sancta nostris in theatris exercentur malitiose prætermittis, ut ad sordes nescio quas tanquam importuna vespa adhærescas. Id nimirum objicis quod ad ravim usque declamitare soles, obscœnitate fabularum theatra nostra contaminari. Hoc vero si, non dico a me, meisque gregalibus, sed omnino ab honestis ullis scenicis fieri, si accidere sæpius, si castas et non superstitiosas aures verbo violari confeceris, vicisti, pono arma, herbam porrigo. Sin autem mendiculi aliqui et triobolares joculatores circum fora, et compita scurrilem in modum deformati, servitiis et operis temere coactis sumptas de trivio cantilenas occinunt, ob eam tu indignitatem graves et sapientes comœdos accuses ? in artem præstantissimam refundas si quid forte nonnullorum culpa peccatur ? rem penitus ex hominum consuetudine exterminandam contendas qua pauci aliqui, et vulgo ignoti histriones abutuntur ? Pecuniam igitur ab hominum manibus excute, quæ avaritiæ scelerumque omnium seges est : arma omnia regio tolle interdicto quæ sunt furoris et invidiæ comites et administri : judicia pelle de Republ. quibus innocentes aliqui per fraudem opprimuntur. Quid ? vites evelli debere censeas si duo tibi in agris occurrerint rustici ex vino vacillantes ? Solem e mundo velis eripere si necessarium sibi cæcus esse negaverit, nocere etiam luscitiosus juraverit ? Te convenio, tecum disputo, integerrime vindex sanctitatis : respondebis opinor ex animi tui sententia magne religionis propugnator : habes-ne aliquid in sacris tuis, in ecclesiasticis cærimoniis, in cœlestibus Sacramentis a fraude, a superstitione, ab abusu, a sacrilegiis tutum penitus atque alienum ? Nulli tremenda cœlo Angelisque mysteria polluunt Sacerdotes ? nulli altarium ministri sacras possessiones a piis hominibus traditas, in profanos usus, a me enim alia non audies, convertunt ? nulli quæstuosam habent rerum sanctissimarum distributionem ? Quid dicam de nundinationibus Præbendarum, de supposititiorum redemptionibus, de sacerdotiorum sectionibus, quorum sacrilegiorum tam est corroborata institutio, tam alte in iniquitate temporum infixa consuetudo, ut facilius sit templa atque aras, quam ejuscemodi dedecus atque obscœnitatem convellere. Accusa igitur quæ sunt apud nos augustissima, destrue fana omnia, et sacrificia, sacrorum antistites veta reditus annuos possidere. Absit hoc, inquis, sed abusus tollatur. Iniquissime mortalium, mysteria illa adversum quæ sine sacrilegio peccari non potest, abusu tantum sublato purgari posse pronuncias, et leve aliquod negotium ad exhilarandos homines comparatum, si gestu uno, si syllaba a paucis intellecta peccatum est, jubes ex toto funditusque deleri ? Calumniarum architecte, fingere audes in majorem privati cujusque, et ipsius reip. perniciem redundaturum si quis paulum insolentius lusit, quam si sacra omnia sunt violata ? Non sic, inquis, sed nullibi abusus toleretur. Præclare, nostris ergo singuli finibus circumscribamur : tu tuis sacris, ego lusionibus meis modum imponam : quid in officium meum violentus quadru plator involas ? male feriate heautontimorumenos. « Tantum-ne est ab re tua otii tibi Aliena ut cures, eaque nihil quæ ad te attinent ? » Domi cæcitas tibi est, in vicino totus oculus, totus auris, nosti etiam si quid in aurem Jupiter Junoni dixerit. Quid ? ita sumus exscelerum colluvione concreti ut nulla apud vos habitet pestis perniciosior ? Ita sunt tragœdiæ nostræ in omni flagitiorum obscœnitate effusæ, ut in Rep. nihil sit quod prius medicam Censoris manum postulet ? Si tu in cervicibus nostris impositus es morum magister, ut videas ne quid Respub. detrimenti capiat, ante omnia palliatis tuis sacrificulis injicienda est fibula, extinguendæ beneficiorum nundinæ, vindicanda sacrilegiorum atrocitas, mercatorum fraudes et perjuria, usuræ, locupletum publicanorum latrocinia, militum stupra et rapinæ, vitilitigatorum calumniæ, judiciorum iniquitas comprimenda. In his campis gloriose triumphabit eloquentia tua, hic opima de magnis adversariis spolia reportabit oratio : tum denique ad ludos etiam nostros virgam extendet censoriam et paulo liberiorem cachinnum faciet capitalem. Quin potius ego jam nunc illa te cura et solicitudine libero, si quid rogare permittis. Nam mihi tecum prius conveniat oportet quam tragœdias meas verbis optimis exornem. Quid appellas tragœdiæ obscœnitatem ? aut hoc verbum in quo argumento ponis ? opinor in ludis Floralibus quos Pop. Rom. extrema parte in Catonis præsentia delumbavit. Postulas igitur ut illam nudatarum meretricum proterviam a theatris ablegemus ; facile negotium quæ nunquam spectata est eam non admittere. Num quid amplius ? nam amantium munuscula, rivalium litigia, ephœborum deliciæ, conjugum oscula, Zelotyporum æstus nimis hercule delicatus es, si te offendunt, nimis infirmus, si aures vulnerant, nimis superstitiosus, si mentem consauciant. Quamquam si hac tantum ratione aditum tibi ad theatra nostra quereris interclusum, per me licet bona verba pereant, dum tu concessum nostrum cohonestare digneris : ea lege ut nos seria alte cothurnati, et Romane cinctuti agamus negotia : tu contracto supercilio, corrugatis naribus, ore colloque rigido risu temperare promittas. Sentio me, Judices, terminos prætergressum quos mihi ipse posueram, et poeticarum tragœdiarum utilitates consectantem, ad artem nostram quæ eas in theatris exhibet, sensim esse deductum. Sed neque Rhetorum istæ partitiones quomodo tractentur scire vehementer laboro, neque illud poeticæ scriptionis genus ab actione nostra puto sejunctum esse oportere. Siquidem audio lucubrationes illas a sapientissimis viris fuisse tantum olim productas, ut Dionysiariis artificibus traderentur : atque istos sic in iis exhibendis omnes artis ingeniique nervos contendisse, ut optimis per se operibus admirabilem gratiam et venustatem adjicerent, et quod aiunt, tabulas bene pictas in bono lumine collocarent. Nimirum illa, honestissimarum artium parens et altrix Græcia præmiis propositis tragœdiarum scriptores et actores ad pulcherrimum ingeniorum certamen invitabat : quorum alios jam temporum fastidia in tenebris jacere patiuntur ; alios Catonum supercilia ex urbibus, atque omnino si possint, e vivis exturbare molliuntur. Quam jucundum erat ex omnibus Græciæ populis convocari spectatores : accurrere ad Panegyrim frequentissimam Reges maximos, Duces triumphales, Magistratus sanctissimos, et ipsa Philosophorum Lycea atque porticus, choragium ministrantibus civitatibus ipsis atque provinciis, sedentibus judicibus quos florem orbis delibatum merito diceres, poetas eo in concessu, ingeniorum suorum merces proxenetis histrionibus explicare ; auditis spectatisque omnibus voce præconis proclamari victorem eum poetam qui absolutissime scripsisset, histriones qui venustissime egissent. Quis unquam Olympionica gloriosior extitit licet ejus nomine anni notarentur, et in urbem patriam per disjectos muros eam coronaturus intraret ? hoc faciebat florens illa viris et ingeniis Græcia : sic ludebat fortissimaque pars terrarum sapientissima cum Darios debellaret, Xerxes profligaret, Siciliam, et Italiæ par tenteneret, imperaret Persidi, maria occuparet. Hæc theatra frequentarunt Cimones, Agesilai, Timoleontes, Miltiades, Epaminondæ, Alexandri, Alcibiades : Ex his spectaculis magnos adversus hostes animos hausit Themistocles : longe profecto majores, quam e gallorum gallinaceorum aspectu summa cum obstinatione pugnantium. Quid de Aristotele dicam, qui illi sapientiæ certamini, quod philosophum decebat, leges præscripsit ? Quid de Socrate philosophorum Deo qui assiduus in theatris fuit in quibus Euripidis tragœdiæ docebantur. Quid de Lælio Romanorum sapientissimo, qui Terentianas comœdias non vanis conjecturis creditur conscripsisse ? Unum nominavi Romanum, cum totam in theatro Curionis et Scauri Romam spectare liceat, cum scena argentea L. Murenæ summo populi consensu Consulatum pepererit. Quid ? publicum non est Pop. Rom. hoc est gravitatis ipsius, de arte ludicra testimonium, quod Roscium tanto in pretio habuerit, ut quoties luderet, mille ei denarios diurnos assignaret ? quod Æsopus ejus æqualis post illam centenariam patinam sexcentis sestertiis æstimatam, moriens filio ducenties HS. reliquit ut is securius margaritas voraret ? Atque id ea in urbe factum est in qua Regulus agro suo villicum sine Senatu providere non potuit : in qua Cato censor servo uno, equo uno, eoque non toto usus est. Repertæ sunt et Pantomimæ foeminæ quæ decies sestertio nupserunt in eo imperio in quo defuncti Tuberonis uxor fundum quem unum habebat, vendidit ut dotem reciperet : Cn. Scipionis filiæ dos a Senatu numerata est : in quo homines post dictaturam et Consulatum, nisi bubulci fierent, angustia rei familiaris premerentur. Deus sancte ! ubi vivimus ? apud quos versamur ? in quæ tempora devenimus ? Romana Resp. virtutis et sapientiæ sedes ad miraculum usque histriones locupletavit ; et nobis ex ære a volentibus collato terni, quaterni-ve asses invidentur : illa virtutis antiquæ medulla Socrates, ille mortalium sapientissimus oraculi voce appellatus, ille dux et princeps, et moderator philosophorum omnium sua gravitate et constantia indignum esse non putavit, quod superstitiosi nescio qui, ut Catonianam simulent severitatem, semel in vita facere hodie dedignantur. Sed hunc hominum stuporem, in quem iterum invitus relabor, in præsentia omitto, ut cum omnibus constet artem nostram societate, et quasi agnatione quadam cum poesi conjunctam esse, atque adeo in partem ejus gloriæ et utilitatis venire ; privata ipsius bona, eaque rebuspublicis bene constitutis pernecessaria ex me, judices, hoc loco accipiatis. Sic enim in ea non modo nihil vituperatione dignum, nihil bonis artibus legibusque contrarium esse, quod tertium proposueram, verum etiam commodi utilitatisque plurimum reperiri cognoscetis. Dico igitur, et certa ratione conficio civitatum, provinciarumque rectoribus artem histrionicam, si adest, studiose conservandam esse ; sin abest, cupide advocandam. Enimvero cum sic a natura simus instituti, ut ad assiduam mentis agitationem, et negotiorum, ut loquuntur, serietatem, acies omnis humana retundatur, et corpora ipsa continuo labore exhausta, atque exantlata fatiscant ; illud sapientissime est a legislatoribus excogitatum ut statis quibusdam temporibus ferias imperarent. Tunc enim animo soluto ac libero, corporibus cessatione reparatis nova quædam alacritas dies profestos excipit, et nescio qua aviditate inflammatos homines ad laboris vicissitudinem reducit. Eo autem tempore si quis existimatita esse feriandum, ut ab omni penitus opere, ab ipsa corporis animique delectatione cessetur : is profecto mihi quæ sit hominum consuetudo, quæ rerum humanarum natura, quæ tyrannis otii atque inertiæ nondum assecutus esse videtur. Desidebunt ergo in tenebris lustrorum ac stuprorum, alea rem familiarem evertent, compotationibus exhaurient, blasphemiis atque perjuriis cœlum, terramque funestabunt. Inde amicorum jurgia, conjugum dissidia, furor ex vinolentia, ex furore cædes, cædibus familiarum immortales inimicitiæ ; tum publicæ dissensiones, crebræ seditiones, assiduæ omnium, ut in bello civili, anxietates, sacrorum direptiones, civitatum eversiones. Atque ut hæc non semper eveniant quæ semper timere necesse est, quam multi male agere gestiunt, ne nihil agant ? quam multi perotium publicum consilia furtim ineunt otium publicum eversura ? Sunt igitur animi negotio aliquo non injucundo, non laborioso occupandi, et eruptura in perniciem cogitata, utaquæ conclusæ, atque corruptæ, alio derivanda. Quo quidem invento narrant historiæ Arcadas veteres quod essent natura ferociores, uti instituisse : iisque ludis illam civium ferocitatem ita fuisse temperatam, ut aliquandiu Græco cœlo, et reliquorum humanitate Græcorum non indigni visi sint. Sed ut est ingeniorum intempestiva diversitas, et funditus exscindi non potest naturæ vitiositas, aiunt ab eorum posteris neglectui habitam ejuscemodi mentis, corporumque exercitationem, eosque sic animis obduruisse ut tota Græcia execrabiles haberentur. Hic autem revocate in memoriam, Judices, honestas animi remissiones, et vel unam hac nostra convenientiorem utilioremque commemorate. Ludos permittetis sellularios ut aleam ? at illi sunt virtutis scopuli, bonorum Charybdes, voragines patrimoniorum. Imperabitis actuosos ut pilam ut cursum, ut palæstram ? at agitatio diuturna labor est, non relaxatio ; defatigatio, non oblectamentum. Conveniant igitur in theatrum otiosi, et paucas horas in honestissima voluptate cum animi simul et corporis quiete collocent. Hic se totos impendent spectaculis : ibi quaternis assibus exitiabilem canis jactum rediment : hic quid agendum sit bonis, quid vitandum felicibus ediscent. Nullus ibi popinarum coquinarum que nidor, nullus comessantium discursus, tumultus ebriosorum. Silent in theatris infelicium aleatorum blasphemiæ, invidorum jurgia, maledicta pedissequorum. In illa denique, ne jam dicta replicem, si Socrates redivivus intraret, Platonis sui Academiam nunquam modestiorem fuisse juraret. Sunt hæc profecto magna, Judices, et longe magis necessaria, quam aut capere vulgus possit, aut ego dicendo exprimere. Vos qui ad gubernacula Reip. sedetis, qui capitalia exercetis judicia, qui paci tranquillitatique publicæ præsidetis, quo illa spectent quantum habeant momenti ad continendos in officio homines pervidetis. Aliud adjungo in eorum adolescentium gratiam qui per collegia, id est seminaria Reip. liberalibus disciplinis, præcipueque rhetoricis artibus instituuntur : quas sine histrionica perfici non posse constans est Rhetorum omnium sententia, et eloquentissimorum virorum usus atque experientia. Quid ais Cato ? Perii, Judices, nisi subvenitis, ita me gravi et hostili obtutu postulabat ad devorandum. Dicam tamen quod omnes sentiunt, neque oculos illos tuos, licet rem novam et in scena mea nondum spectatam, reformidabo. Scitum est quas in dicendo partes aptæ decoræque actioni, cui pene totum se debere profitebatur, dederit Demosthenes ille Græcorum Oratorum vertex : neque levius de ea judicium est aut ejus adversarii Æschinis, qui ex histrione factus orator, et per id in Rep. spectatissimus, in æmulo suo male formatos gestus arguebat, quo culmen eloquentiæ nondum attigisse monstraret : aut Romanorum, ut M. Ciceronis, qui actionem esse quasi corporis quandam eloquentiam affirmat, ut Hortensii qui in gestu elaborando plus operæ, atque studii, quam in perficienda posuit eloquentia. Sentiebant, videlicet, homines acutissimi, ipsam per se facundiam animos hominum invadere non posse nisi eorum aures voci et pronunciationi, oculos gestui, et actioni traderet permulcendos. His instructi præsidiis torpentes excitarunt, remissos inflammarunt, oppresserunt improbos, judices excæcarunt. Sine actione jacuit doctissimorum hominum oratio, quæ eadem in aliis adhibita quas seditiones non extinxit, quæ furiosorum tela de corpore Reip. non revellit, quas urbes non optimis fundavit institutis ? Jam tu mihi negare aude eximiam illam rhetoricæ partem, illam eloquentiæ vim, et animam, arti nostræ acceptam referri debere. Reclamabit statim tuus ille Cicero qui in oratore « vocem tragœdorum gestum pene summorum actorum requiri ». Docebit te literas Quintilianus qui puero quem ad eloquentiam quasi solum præparat, dandum aliquid Comœdo quoque præcipit. « Eatenus qua pronunciandi scientiam futurus orator desiderat. » Audis Aristarche ? Fabius loquitur, et dubitas ? Quintilianus præcipit, et abnuis ? Rhetorum magister imperat, et contradicis ? Is qui studia per viginti annos crudiendis juvenibus impendit : qui annos præter ea duos legendis auctoribus, qui sunt innumerabiles, dedit : qui delectus est ex omni populo Romano, ex orbis universi provinciis cui Domitiani Cæsaris nepotes instituendi committerentur : talis ille vir ac tantus cum rhetorem futurum instruit, jubet a puero scenicis artificibus operam dare : sine illa institutione, et quasi fundamento negat firmum et stabile futurum quicquid superstruetur : Et hic nescio quis de grege novitiorum artem totam delere, exterminare artifices, evertere theatra, histriones ab hominum societate voce deturbare publica, magistratuum edicto conatur, quo, si apud barbaros exularent, essent revocandi. Quid enim, per Deum immort. potest esse pulchrius quam si quis a Theodoro didicerit omnium quas exhibebit personarum voces sic imitari, ut non effictæ, sed nativæ singularum videantur ? quid est admirabilius quam edoceri in omnes se se mutare species, et ab homine uno tam multa, tam diversa fieri actionum genera, ut multos esse possis credere, quod barbarus ille apud lucianum jurabat ? Atque hoc profecto scivit Quintilianus quantum ars oratoria Demostheni, et Ciceroni, quantum isti artificio nostro deberent. Quotus enim quisque vestrum non meminit perdito ac penitus suis rebus desperanti Demostheni occurisse Satyrum Mimum et paucos Euripidis aut Sophoclis versus eo corporis motu et vocis tenore pronunciasse, qui esset convenientissimus : tum vero didicisse Demosthenem in apta pronunciatione, rerum quæ dicerentur pretium esse constitutum. Itaque ut illam assequeretur eadem qua cætera diligentia constanter et assidue Andronici Hypocritæ præcepta audivit, et in ejus disciplina summus Atheniensium orator evasit. M. autem Cicero Æsopo Tragœdo, Roscio Comœdo usus præceptoribus, quam non jam eloquentiæ solum, verum etiam Reip. Rom. partem non excoluit, conservavit, amplificavit ? Alterum igitur Demosthenem pater genuit, alterum Andronicus : neque minus Roscio debet Cicero, quam Roma Ciceroni. Per Ciceronem Æsopus P. Clodium fregit, Catilinam ejecit, Lentulum suffocavit, Antonium compescuit. Loquentem in Cicerone Roscium timuerunt proscriptorum liberi rerum novatum studiosi, tumultuantes in quatuordecim plebeii, Tribuni plebis auctore Cæsare crucem Senatori Romano minitantes. Perorante Cicerone cessit Roscio Catonis gravitas in causa Murenæ, Sex. Clodii furor in domus restitutione, iracundia Cæsaris in Ligarii conservatione. Quam quidem artis utilissimæ ostentationem non ab istis Rhetorum arculis, sed ex ipso veritatis sinu depromptani vobis Roscius ipse persuaderet, Judices, si nobile ingenii monumentum non sui tantum sæculi hominibus, sed etiam nostræ ætatis censoribus exhibere potuisset. Illum enim soimus scriptis libris elegantibus sane et eruditis, artem histrionicam cum eloquentiæ facultate comparasse. Quo in opere quid aliud, per Deum immort. efficere potuit, quam quod nunc agimus, actione quæ tota histrionum est, omnem persuadendi vim contineri, sine ea rabulas frigere, jacere dictionem, mutam esse ipsam, pene dixerim eloquentiam. Quæres autem eam illi mentem injecit ? quam habuit causam operis tam præclari animo concipiendi ? studium Ciceronis. Cicero, inquam, ipse oratorum Deus, eam homini confidentiam dedit, ut histrioniam, quam vos tantopere contemnitis, reginæ omnium, et flexanimæ orationi parem faceret. Nam dum assiduam Roscio dabat operam Tullius, non semel in contentionem uterque venit, utrum ille vario gestu, eoque commodo eandem sententiam, an hic diverso sermone per eam qua pollebat eloquentiæ ubertatem et gloriam repræsentaret. Eximium profecto certamen, Judices, et oculis Pop. Rom. dignum ! quo præstantissima duo ingenia, non se tantum invicem agendo, sed ipsam quoque rerum naturam, cujus in varietate laus est præcipua, provocabant. Quis nostrum votis omnibus in illud eloquentiæ theatrum admitti non cupiisset, in quo dicebat Tullius, agebat Roscius ; et alter in alterum veluti transfusus accipiebat a socio maximum artis suæ lumen et gloriæ incitamentum ? Longe videlicet utilius quam apud Græcos Glycera, cum pictore Pausia certabat, dispares-ne illa flores felicius misceret in coronis, quam hic in tabula peritius deformaret. Et tamen (o pessimos rerum æstimatores oculos !) pervenit ad posteritatem pictura quæ flosculos referebat : sui vero sæculi metas transgredi non potuit liber ad saluberrimas humani generis delicias comparatus. Habet igitur multa histrionum exercitatio adjumenta ad oratorum institutionem et ad Reip. salutem multa ; quibus si quid in ea mancum et imperfectum est, quod in rebus humanis evenire solet, tegere oportuerat ; non res levissimas in crimen vocare, et diem civitati dicere quod fractum curis animum honestissima nonnunquam voluptate remittat. Nam si latet sub formæ venustate nævus articuli ; et pictores quædam in tabulis de industria negligunt, quo magis id quod præcipue spectari volunt emineat : quid est causæ cur omnia in theatris ad vivum resecentur, et histrionum caput ob male curatam reduviam in discrimen vocetur ? Atque quid sit illud quod tantopere adversariis nostris displicet jamdiu apud me disquiro solus : quod certe ita tenue est, ut aciem meam fugiat, si quid aliud esse dicitur quam hominum præjudicium. Satis enim compertum habeo quantum in recitandis adversum non Sanctorum Patrum testimoniis irraucescere soleant declamatores nostri : quibus, nisi me fallunt libri illi quos apud Pragmaticum depositos video, instructissimi venerunt. Sed ut sanctissimos illos fidei nostræ coryphæos, Religionis buccinatores, virtutis antesignanos summo semper in honore apud me esse volvi (quicquid isti de nostra impietate calumnientur :) sic eorum contra nos voces quanquam multas et graves nunquam mihi pertimescendas esse putavi. Etenim cum illis adhuc sæculis vanissimus idolorum cultus optimam orbis partem occuparet, essentque theatra Veneri, tragœdiæ ipsæ Diis aliis consecratæ in quorum honorem exhibebantur, antistites sapientissimi Christianos ab iis celebrandis abducerent, graviter et vere pronunciabant, ad theatra non posse tum adiri, nisi per externam saltem superstitionis professionem, per cultum mali dæmonis, per fidem Christi ejuratam. Hinc illa dæmonis mulierem in spectaculo arripientis apud Tertullianum excusatio « justissime feci ; in meo eam mueni ». Hinc ejusdem Africani scriptoris argumentum ita colligentis. « Si ex idololatria universam spectaculorum paraturam constare constiterit, indubitate præjudicatum erit etiam ad spectacula pertinere renunciationis nostræ testimonium in lavacro, quæ diabolo, et pompæ, et angelis ejus sunt mancipata, scilicet, per idololatriam. » Atque illud maxime vos animadvertere cupio, Judices, privatam ejus interdicti causam in scenicis spectaculis nullam assignari, sed generaliter spectacula omnia ut circum, ut venationem, ut gladiatorium munus prohiberi. Hoc enim graviter, adjuncta etiam Stoicorum porticu profitetur author, cum negat Christianis quicquam esse « dictu, visu, auditu, cum insania circi, cum impudicitia theatri, cum atrocitate arenæ cum Xysti vanitate ». Ex quo certe fonte prodiit illa Salviani Massiliensis exaggeratio. « In spectaculis quædam apostasia fidei est, et a symbolis ipsius, et cœlestibus sacramentis lethalis prævaricatio. » Quæ dicta ut ab illis auctoribus prodita sunt vobis omnifide quantum memoria suggerit, expono ; ne quid de eorum sensu, aut dissimulare tacendo, aut obscurare mutando censear. Sed hæc quantum a sæculi nostri moribus abhorreant quis non videt, cum religio Christiana toto orbe propagata vanitatem ementitæ divinitatis exclusit ? nullæ jam Diis aræ extruuntur, nulla idolis sacra fiunt, ludi celebrantur animi causa non superstitionis. Cessatilla Cypriani querela. « Quod spectaculum sine idolo, quis ludus sine sacrificie, quod certamen non consecratum mortuo ? » Itaque cum id aut solum, aut potissimum in theatris accusarint Ecclesiæ optimates, luce meridiana clarius apparet ipsos ita suorum temporum censuram exercuisse, ut nostra penitus non attigerint. Jaciant igitur, et immittant in nos telum illud quantumlibet adversarii, non pervenient ad famam et existimationem nostram nisi forte ut suo illos ferro vulneremus. Nam illud ipsum, Græcos mortalium sapientissimos, Romanos omnium gravissimos in humanis ritibus nihil invenisse post sacrificia et hecatombas augustius sanctiusque quo Deos, ut aiebant, immortales colerent, et placarent, quam scenica spectacula : nonne aperte declarat quam exaggeratam de illis opinionem imbibissent ? non enim hic quæritur quam veros Deos colerent, sed quam sancte et syncere quos pro veris habebant, adorarent. Nullum ergo fuisse publicum et solemne sine ludis sacrificium in funeribus clarorum virorum in supplicationibus, in triumphis, in lectisterniis adhibita theatrorum spectacula, in urbibus, in oppidis, inter publica et necessaria ædificia non magis aras quam scenas non prius templa quam theatra fuisse numerata : et hæc a Græcis inventa et exculta, a Romanis avide arrepta, et studiose conservata quis sine admiratione spectaculorum audivit ? quis legit sine approbatione theatrorum ? Nemo jam mihi Athenienses recenseat, apud quos histrioniam fecisse fuit gloriosum : nemo Ciceronem Roscio patrocinatum, theatrum a Pompeio, et Augusto extructum, spectacula regionatim a Cæsare exhibita per omnium linguarum histriones, Publium et Laberium mimos spectante populo universo ab eodem Cæsare equestri donatos annulo, et in quatuordecim sedere jussos : et id genus sexcenta commemoret : sunt enim illa privatorum judicia, quorum levior est auctoritas, quando communi gentium omnium consensione, sine lege, sine imperio, sine edicto, id est, naturæ ipsius voce spectacula scenica recepta, stabilita, confirmata fuisse monstrantur. Et vos in eandem venire sententiam dubitabitis ? Judices, plus apud vos ponderis habiturum est Agelasti unius interdictum, quam tot Regum et Imperatorum, tot Senatorum et Philosophorum, tot populorum atque nationum conspirans voluntas et consuetudo ? An dum theatrorum saxa loquantur, expectatis ? hominum consentiente auctoritate contenti non estis ? at clamant illa se omnibus sæculis quasi ludum virtutis et scholam modestiæ patuisse : apud se civiles ferias et in integra, innocente, religiosa hilaritate positas, magistrorum suorum artem Reip. convenientem, juventuti necessariam esse : versari in aulis Regum in oculis magistratuum : non minus animo concepturum scelus antiquitate teste, qui theatra everterit, quam Xerxem, qui templa, qui aras, qui delubra Græciæ disturbavit. Habeant sibi et musis suis Catones melancholiam suam, cur civitati universæ voluptatem invident ? cur bonum quo ipsi frui nolunt, omnibus subtrahere molliuntur ? Et hoc vestra voce, Judices, fieri posse sperant bipedum stolidissimi, si nesciunt ; impudentes, si cogitant tribunal hoc vestrum aram esse justitiæ, sacrarium legum, propugnaculum innocentiæ. Vestram æquitatem reis solis scopulum esse ; bonis autem civibus portum, anchoram calumniarum turbinibus et tempestate jactatis. Non petimus ali in Prytaneo, quod non melius de humano genere meritus Socrates, flagitabat : non ambimus magistratus et legationes, quibus infulis histrionum claros Græci rerum omnium æstimatores scientissimi decorarunt. Liceat tantum per vos in aris et focis nostris habitare, in sinu parentum, in complexu amicorum, in consuetudine civium vivere : interim castissimæ voluptatis officinam aperire, et agendo tragœdias efficere ne otiosi cives nihil agere, ut negotiosi aliquando nihil agere videantur. Hoc ordines universi expectant, hoc a vobis cum civibus postulat peregrina juventus, cui hac vestra sententia et ludum dabitis ætati necessarium, et disciplinam olim reipublicæ profuturam. **** *book_cellot_panegyrici_1631.pdf *id_body-2 *date_1631 *creator_cellot MODESTINUS PROLATARUM CONFUTATIONE RATIONUM HISTRIONES CUM FABULIS SUIS PROCUL AMANDANDOS ESSE DEMONSTRAT. ORATIO X. Sæpenumero cogitanti mihi de histrionum licentia venit in mentem optare ut aliquando daretur ille consessus, apud quem virtutis et modestiæ causam agere, et de tota spectaculorum protervitate ex animi mei sententia disserere liceret. Sic enim existimabam, sic mihi persuadebam alios temporis fallendi gratia tanquam delectabile negotium, alios exemplo tanquam rem indifferentem theatra frequentare, et id ab utrisque ex veteri consuetudine potius, et more pristino fieri, quam prudenter atque cogitato celebrari. Quæ quidem inconsiderantia si alicujus hominis oratione gravi et libera edoceretur, si hoc a se impetrarent homines, ut per otium animo quieto, solutoque rationum momenta ponderarent ; sperabam equidem et errore suo, et magistris ad peccandum damnatis, tanquam ad aspiciendam veritatis lucem posse revocari. Horum alterum singulari Dei beneficio mihi hodierna die obtigisse video ut vobis sedentibus, Judices, ut audiente infinita hac corona, quæ ad istud judicium accurrit, quæ sunt olim a me contra scenicorum artem cogitata proponam. Alterum erit æquitatis vestræ, prudentiæque conficere ut orationem meam, et eorum qui post me dicturi sunt, cum omni diligentia et accuratione perpendatis. Atque id quod alia in causa vehementer reformidarem, mihi hoc loco accidisse gaudeo, ut erectos ac suspensos animos vestros docta sane ac diserta Panurgi hujusce reddiderit oratio, qui licet infantiam imperitiamque suam non semel excusasse visus sit, in iis tamen quæ ad causam facerent inveniendis, solertiam ; in enunciandis facundiam ; in agendo artem ipse suam omnibus patefecit. Arguant fortasse juvenes isti Rhetorum filii quod in aliqua orationis parte non satis ex decoro impudentius egerit ; neque quid gravitas vestra, quid dignitas hujus consessus, quid causæ magnitudo postulet, animadverterit. Non est enim ita ut arbitraris Panurge, aliud est in scena Ajacem, aliud in judicio reum agere, aliud collectam otiosorum turbam fabulis, aliud gravissimos judices rationibus mollire : hoc ferre homines in regno tuo coguntur ; in foro, in subselliis, apud tribunal non solent. Neque minus contra majorum instituta fecisti cum occupato priore ad dicendum loco, in hoc judicium non ut reus, sed velut accusator irrupisti. Sed nimirum, licet consilium tuum dissimules, video quo tendas : qui prior diceret, eum existimabas non parum sibi præjudicii ad hoc judicium comparaturum. Itaque eorum more qui cum valentiore adversario congrediuntur, cum impetum meum sustinere non posse prospiceres, mihi cavendi necessitatem imposuisti : ut qui paratus ad accusandum veneram, mutata derepente judicii forma in responsione de gradu deturbarer. Quæ conditio, quanquam est insolens et iniqua, sic admittetur a me, Judices, ut in hoc certamine arma illa quibus ad tegendum instructus apparebo, etiam ad nocendum sumere permittatis. Neque enim æquum, bonumque fuerit occupari me totum in evellendis gladiatoris istius telis, nisi referire aliquando liceat : et cum præparatam domi accusationem abjudicem, atque repudiem, necessarium est ut saltem ab hoste arma accipiam, si pugnare volo lacessitus. Quod non potius causæ fiducia mihi persuadet, quam vestra, Judices, humanitas et prudentia, qui dicentem illum averso sæpe vultu exhorruistis : ut facile appareret, vos ejus phaleras ad populum remittere, et apud aures tam eruditas male mendacia venditari. Et certe si tantum a doctis et sapientibus viris ejus audita vox esset, deplorata jam foret theatrorum causa, et iste aut ut fraudulentus calumniator, aut ut iniquus prævaricator literam suam in fronte gestaret. Sed abusus est vestris auribus dum servit plebeiis ; et qui in hoc consessu fraudes suas ab aliis detegi per ignorantiam non posse existimat, ab aliis propter humanitatem non debere confidit, veritatem prodit apud sapientes, ut eam penitus a populi mente dejiciat. Quam audaciam cum sit e vestra dignitate, reque publica, teste populo ipso revinci, idque a me non tacita neque obscura voluntatum testificatione requiratis : non permittam fidem hac in parte meam desiderari, quin, ut occurret occasio, tabulis etiam in medium prolatis ejus mendacia divulgentur. Atque ut incipiam pedem conferre, quærit Panurgus quid difficiles morum magistri in tragœdiis suis, quid in arte histrionica, quid in se sodalibusque reprehendant ? Suorum quidem innocentiam in tuto esse non dubitat : Histrioniam vero quasi ex altera parte respondere poeticæ facultati, et duo esse peregregia humanæ vitæ ornamenta proclamat : fabulas denique meram esse philosophiæ medullam, earum autem exhibitionem sacris concionibus longe præferendam contestatur. Quæ quam vera existimet, non habeo dicere : certe vobis persuasisse sibi persuadet, et etiam num in sinu gaudet, quia inter orandum oculis sæpe emissitiis in ima corona reperit qui sibi arriderent. Ego vero, quamquam interpellare lætitiam inurbanum est, ne me tamen inter suffragatores suos enumeret, præcise respondeo me in arte nequitiam, in fabulis obscœnitatem, in personis infamiam, ubique turpitudinem, nullibi pilum probitatis invenire. Quæ omnia jam vobis cognita atque perspecta, Judices, pro vestra in omnes benignitate, et in Remp. charitate, oro atque obsecro patiamini multitudinem edoceri : ut cum gravem in histriones sententiam pronunciabitis, de rei æquitate nemo dubitet ; neque ullus in posterum e civibus veritatis ignoratione ad amorem spectaculorum abutatur. Et ut ab arte initium dicendi faciam, a qua velut ab impurissimo fonte in personas et fabulas, omne dedecus flagitiumque promanat ; ejus originem, si placet, et incunabula considerate : tum ut spero statuetis ita esse ipsi a natura insitam fœditatem ut nulla hominum adulatione celari, nulla histrionum industria deleri posse videatur. Sic enim accepimus rusticos veteres, non eos quos ab aratris et ligonibus ad prætextas et fasces Romani evocabant, sed facetos, et dicaces Atticos per vindemias fervente musto, spumante cuppa, labris vuarum succo, genis fæce apprime purpuratis, convicia invicem jactitasse ; tum post multiplices choreas, per pagos et κώμας (unde et Comediæ nomen) discurrentes, obvios quosque lepidis illis et bonis dictis impetiisse. At non diu in agris et rusticorum magalibus morata est illa licentia, sed quod in torcularibus casus invenerat, id in urbibus inventum excoluit industria. Nam ut pessima facile proserpunt, invasit urbanos adolescentes ea maledictionis dulcedo, et arte quadam rudi jocos illos scriptitarunt : deinde velut confirmatis viribus, majore hominum frequentia, promptiore audacia proruperunt in satyras : nec ullum licet prudentissimum, licet civitatis principem intactum reliquerunt. Itaque concurrebant ad histrionum theatra quasi ad conviciorum officinam qui suam profuderant famam, alienæ imminebant ? venalem histrionum vocem, et stylum contumeliosum sibi adjungebant improbissimi quique ut in aliorum existimationem nullo suo periculo eo confidentius sævirent, quo tutius atque occultius. Deus sancte ! quam indignum erat applaudente populi fæce turpissimorum ganeonum vocibus, gravissimos et sanctissimos principes Pericles, Alcibiades, Pisistratos, Socrates, Thrasybulos lædi atque infamari, proponi spectanda omnibus ficta vitia, quæ si vera essent, tamen privatis parietibus cælari debuerant. Hæc tempora nascentis Comœdiæ tanquam scopulum caute vitavit adversarius, ne cogeretur agnoscere eam, quam velut filiolam suam osculatur, apud impudentes rusticos, inter dolia prognatam, ex ebrietate atque maledictis concretam incredibili audacia et importunitate in urbes irrupisse : designasse ad infamiam præstantissimos civium, et ea recitando edocuisse flagitia quæ se tantorum virorum auctoritate non difficile tuerentur. Memini tamen audire me alios spectaculorum patronos qui originis suæ turpitudinem inverecunde, ut omnia publicarent : ejus inventionis venustatem, apertæ reprehensionis utilitatem commemorarent : indignarentur homines ea facere ausos quæ audire non sustinerent. O censores graves ! o sanctos morum publicorum castigatores ! adeone cor cum fronte perdidisse scurras petulantissimos, Balliones flagitiosissimos, ut fæcibus ori inductis migrarent subito in novos Solones, et viros integerrimos notarent, omnium conviciis exponerent, infami digito monstrarent ? Itaque cum alia multa, tum illud justissime instituerunt Græci, in Satiricos illos histriones, qui, ut ait ille, nuditate nominum abusi plurimum vitia carpebant, plus homines, ut impudentissimo latratu abstinerent, et vel inductis, vel mutatis nominibus, vitæ communis vitia non tam verbis reprehenderent, quam actione. Sequitur ergo quasi altera ætas comœdiæ, quæ a sui exordio non leviter alienis aspersa est maculis, sed in omnium scelerum luto totius corporis vestigiis volutata : simillima torrentibus, qui omnia cujusque modi rapiunt, et cum cloacas atque compita perpurgaverint, eorum sordibus inquinatissimi feruntur. Atque utinam fecisset Deus Immortalis ut aculeum illum aut nunquam sensissent Græci, aut primo quod inflixit vulnere extraxissent ! Utinam non Eupolim tantum, sed et uniuersam cum illo Comœdiam a qua sæpe in infamiæ voraginem demersus erat Alcibiades, uno impetu oceani vorticibus obruisset ! non tot inde scelera hominum vitam, non tot calamitates Rerumpublicarum status, non tot vindictæ divinæ fulmina orbem universum pessundedissent. Hac enim licentia ad omnes libidinum impuritates abusi Dionysiaci artifices, quas continentiæ strages, quas castitatis cædes non ediderunt ? ubi sæpius exposita scorta, ubi licentius redemptæ meretrices, ubi invere cundius audita verborum propudia, quam in theatro ? Ignoscite, Judices : plura quæ sentio libere proferre non possum : licet enim rei indignitas a me si exponeretur, iracundiam vestram excitatura esset ; mihi tamen verba subtrahit verecundia, et tribunalis hujus sanctitas sola rerum flagitiosissimarum commemoratione non contaminanda. Equidem Græcorum hoc loco magnopere requiro prudentiam, qui se bonorum virorum officio satisfecisse putarunt si nomine civium scenicis interdicerent, vitiorum repræsentationem concederent. Nam ut est oculorum quam aurium sensus acrior, atque acutior, et mentem ab oculis evocare difficillimum est, et flagitia cum naturæ vitio facilius in animum irrepunt quam virtutes, tum per oculos quasi fenestras expeditissimas blandissime sese insinuant. Itaque licet disciplinæ artesque omnes auditu commode percipiantur ; in vitiorum tamen, ut sic dicam, doctrina principem ad intelligendum locum jure suo visus obtinet. Hinc illa pessimi vis exempli, et perquam efficax pravi documentum mala actio multis videntibus perpetrata. In quo illud etiam lugendum animadverto, scite pictam in tabula deformitatem mirari nos, et ridere monstrosum hominem ore distorto, pendente lingua, fluentibus buccis ; qui tamen ejus similitudinem speciemque gerere velit, reperiri neminem : cum e diverso morum turpitudinem, quod portenti genus longe perniciosius est, spectatam in alio sic amari videamus, ut ejus imaginem plurimi homines in vita sua deformare non dubitent. Quid quod in his ipsis theatris aurium sensus, quanquam hebetior, asperum nihil et injucundum pati potest : oculi nihil alienum respuunt ab honestate ? Nam histrio si una peccavit syllaba exsibilatur, atque exploditur : si subsiliit indecore, si digitis turpiter micavit, si ad aspectum meretricis expalluit, acclamationibus celebratur. Id vero non semel expertus est Euripides tragicorum poetarum gravissimus, qui cum ex personæ, quam inducebat, decoro Jouem se neque scire quis esset, neque an esset ullus laborare, scripsisset, tumultum populi, cum talia recitarentur, exortum non prius sedavit, quam blasphemos illos versus obliterasset. Alia quoque in Tragœdia cum Bellerophontes immensa quædam de pecuniæ divitiarumque laudibus prædicaret, consessus universus contra carmen et recitatorem exsurrexit : neque erumpens seditio ante composita est, quam prosiliret poeta ipse in publicum, et illum auri admiratorem avaritiæ suæ pœnas daturum extrema fabula promitteret. Hæc ergo Græcorum nonnulli æquis auribus accipere non potuerunt, et apud alios, fortasse et eosdem, apud Romanos quoque haud paulo graviores comœdorum partubus, histrionum subagitationibus, nudis floralium meretricibus nemo reclamavit. Nisi forte id in laude ponimus quod semel præsente Catone Pop. Rom. ab illo propudioso aspectu sibi abstinentiam imperavit. Atqui si bene et honeste scorta nuda in scenam, in oculos omnium producentur, quidni coram Catone ? sin autem id fit virtute profligata, prostrata pudicitia, honestate prostituta, cur etiam illo absente ? Catonem timuerunt, et cœlum conscium, et vindicem Deum non timuerunt. Atque hæc contra oculorum sensum pro auribus non disputo, quod existimem nullum castitati vulnus a verbis versibusque apud Comœdos esse metuendum. Scio enim quam alte voces prætextatæ in animum descendant, quam firmiter ad memoriam adolescentium libidinis ista fax adhærescat, quam multis exitio fuerit ea audire in theatris, quæ postea domi regustarent, quæ in familiarium consuetudine referrent, quæ in lupanaribus exercerent. Sed Histrionum quam ipsi industriam, sapientes impudentiam appellant, a Poetarum scriptione discretam esse monstrare volvi, ut cum incunabula comœdiæ in rusticorum comessationibus deprehenderitis, robustiorem ætatem in edocendis flagitiis positam fuisse intellexeritis, verum judicium de artis ipsius sanctitate, et præclara utilitate feratis. Verum cum ad gestus accesserunt verba, cum utroque sensu præsentium verecundia tentatur, cum collatis viribus hinc Poetæ, inde Histriones hominum castitatem oppugnant : quæ lorica constantiæ tam est fidelis ut illo cupidinis telo non perfodiatur ? quæ virtutis arx tam est alte ædificata, ad quam ignea veneris sagitta non perveniat ? quæ sanctitatis munitio tam est inexpugnabilis, quam duplex ille aries non labefactet, perfringat, evertat ? Laudas hic mihi tu, nove Rosci, Poeticam facultatem. Quid ad te ? quid est affinitatis arti pulcherrimæ cum lutulenta tua actione ? videlicet cum in arte tua laudabile nihil occurrat, mutuum sumis e vicina. Geographorum hoc est, quos patriæ parvitatis suppudet, quando sola in tabula describenda est : confines circumquaque adjiciunt populos oppido liberaliter, ut in eadem membrana Rhenus fluat et Tamesis, et unus oculorum conjectus Parisiensem Luparam, et Romanum Capitolium annotet. Ita se magnos autumant magnitudine vicinorum. Quanquam quæ illa vicinia est ? quam parum attinet ad poetice en recitatio ? quam est extraria ? Dramata, collocutiones, diverbia quota pars poeseos sunt ? Et istis quoque necessariam esse pronunciationem Histrionis Aristoteles negat, quia sine illa vult placere lengentibus : et totum scenæ apparatum, machinas, modos musicos et id genus alia extrinsecus ascita minime artificiosa videri pronunciat. Importuna quin etiam actorum contentione coactos affirmat Poetas nativam tragœdiæ venustatem detrahere, et ultra præscriptos a ratione terminos ad majorem justa producere granditatem. O germanos Poetarum Histriones, qui fratres coegerunt crescere ut claudos exhiberent ! o vicinam Poeticæ Histrioniam, quæ afflatu suo tanquam pestilenti sidere totam ejus formam obscuravit ! Quod si operam tuam Tragici, Comicique ut perfecti sint, reformidant, vide quo te jure in nobiles Epicorum, Lyricorum, Elegiacorum cohortes inferas atque intrudas. Omni prædicatione dignam poesim prositeris. Assentior : et quando te minus peritum esse putas, si vis alio die de ejus laudibus ex me audies, etiam resectis iis quæ in alteram partem probabiliter dici solent. Sed Poetas efferri audies sanctos, graves, innocentes : illos quodam afflatu quasi divini furoris inflammatos, non fractos et molles, non impudicos et effœminatos et plane tuos, qui Minervam suam constuprarunt, Musas prostituerunt, Parnassum vestigiis libidinum fœdaverunt. Fabulas probari audies, non Plauti Bacchides, Eunuchum Terentii, sed Sophoclis tragœdias et Euripidis, quarum argumenta sint humanæ vitæ documenta, singuli versus singulæ sententiæ : quas qui spectavit, ut Socrates, incitetur ad philosophandum, qui legerit, ut Alexander ab Homero totum Regis officium, ut L. Lucullus ab historicis munus imperatorium, sic iste ex iis libris artem bene vivendi condiscat. Sed vereor ut palato tuo insulsa videatur illa laudatio qui jocis parasiticis, salibus meretriciis, amatoriis pulmentis scenam tuam soles conspergere. Hoc sibi in more institutoque positum significavit, si attendistis, Judices, cum simplicitatem nostram irrisit, qui venereos illos scrupulos non admittimus, et omnia quibus castitas deflorescit, ut canem et anguem evitamus. Hoc palam profitentur emissarii theatrorum amatores, qui tantopere ad istorum fabulas adhinniunt, eas non amari, in quibus non amatur, non placere spectatoribus, in quibus nulla puellæ forma placet actoribus : et si quando sui propositi oblitus poeta histrionicus serii et gravis argumenti tragœdiam vendidit, eamque isti egerunt, friget scena ; quoniam in ea caro putida defuerit, nisi elegantem mimum adjiciant pro tragematis et bellariis ut illecebram turpitudinis, otii inutiliter positi corollarium, libidinis appendicem. Hanc in rem mulierculas circumferunt, quarum non minus domi pudicitia, quam in theatro forma publicatur : quæ intra privatos parietes suos exercent amores ut in scena penitus ad vivum alienos repræsentent. Hæ sunt virtutis scholæ quas tu, Rosci, tantopere prædicabas : hæ prælectiones tanto intervallo sacris concionibus anteponendæ : hi ludi casti atque innocentes rebusp. necessarii ; hi denique magistri sanctitatis. O cœnum ! ô sordes ! ô civitatum propudium ! labes juventutis ! non satis effervescebat illa, antequam hæ novæ faces subderentur ? non poterat præceps in flagitium ruere nisi illud tam facili methodo perciperet ? Proh Deus Immortalis, potest-ne plausibilior doctrina majore cum efficientia demonstrari ! o gymnasia ! o perditos Gymnosophistas ! libido claro meridie, patente domo, titillante sensu, approbantibus omnibus per oculos et aures in animum introducitur, incidit flamma in idoneum fomitem, alitur voluptate, tegitur recordatione, augetur consuetudine ; quod incendium, Judices, quam morum perniciem, quam famæ, opum, corporis ipsius ruinam pervidetis ? Sperate utiles in bello milites, in curia senatores, integros in tribunalibus judices, sanctos sacrorum præsides, fidos principibus, commodos Reip. cives, si in tali eos schola educatis. Hoc enim profiteri omnes cogimur usu rerum et experientia edocti, animo per libidines corrupto nihil altum inesse. Vidit hunc scopulum adversarius, et evitatum credidit illa veteri et decantata responsione, obscœnitatem paucorum culpa in theatrum irrepsisse, tolli posse facili negotio ; debere certe, quando id unum graves et honestos oculos offendit. Hoc cum fingeres, Panurge, non animadvertebas tentari a te patientiam judicum qui vultu averso, fronte contracta, indignantium gestu si quid sapis tibi dicebant. Quæ, malum ! ista est inveteratæ turpitudinis excusatio ? quandiu rancidam cantilenam plani isti nobis occinent ? quod semper pollicentur, quod millies jam factum putavimus, ne semel quidem fieri potest ? Sexto quoque mense nos invisunt, primo aditu in urbem proposita tabula publice, privatim per domos nobis recipiunt facturos se ut civium verecundiæ consulatur : non esse de illorum grege qui pudicitiam quæstui habeant : in basilica Burgunda Regi et aulicis jucundo fuisse spectaculo : quid plura ? binas aut ternas principio exhibent magnificas et ab omni voluptatis lenocinio satis expurgatas, quibus cum irretita fuerit hominum etiam optimorum curiositas, redeunt denique ad ingenium et sub extremum eo nequiores fiunt, quo diutius perditæ consuetudinis torrentem continuerunt. Ita non incautos illudunt, et probitati nostræ insultant eam expugnando. Quod si paucorum id vitium est cur omnes sic vivitis, sic agitis, sic fallitis ? Si corrigi debet certe potest Itaque corrigatur : quoties promissum est, quoties jussimus ? corrigatur : tum demum liberos ipsi nostros manu in theatrum deducemus. Id si fieri non potest, impudenter spondetis : si potest flagitiose recusatis : utrumque vobis urbe nostra penitus interdicit, Mihi quidem vestra hæc querela, Judices, qua parte vos sæpissime falli doletis justissima semper visa est. Si tamen ipsi nequitiæ honesta potest prætendi defensio, nego solos in culpa esse histriones, qui id non faciant quod facere, nolunt : sed vos etiam aliquantum illa aspergi macula qui tamdiu speraveritis id eos facere velle quod omnino non possunt. Nam ut illæ quondam simiæ in puerorum morem comptæ et ornatæ naturam suam tamdiu dissimulare potuerunt, dum nuces in theatrum conjectæ sint : sic isti honestæ formæ artifices, ubi plusculum lucri olfecerint, sponte, atque ipso quasi naturæ impetu, in turpissimas bestias degenerant. Non licere autem ipsis non esse nequissimis, sed ea flagitia eorum arti esse innata et in ea penitus insita, una mihi ratio persuadet, quam tibi, Panurge, probandam spero, quoniam et ad eam digitum intendisti, sed plane latenter : et vides me non esse ita tibi inimicum ut malitiam tuam alio non derivem. Scio equidem liberum tibi olim fuisse artis hujus potius quam probæ atque ingenuæ delectum ; in quo quantum peccaveris, hac præsertim ingenii bonitate, quantam oratione tua perspeximus, ad causam non attinet : Sed ubi semel ad illam rationes omnes tuas applicuisti, tum fateor impositam tibi omnis turpitudinis necessitatem, et scelera tua non a te in theatrum illata, sed a theatro potius in te tuosque socios derivata. Quoad enim possum replicare anteacta sæcula, et artis histrionicæ prima exordia recordari, semper eam flagitiis contaminatam fuisse comperio. Id autem non ab actoribus primum profluxisse demonstrat Atellanorum honestas : non præcise ab ipsa tragœdiarum exhibitione profectum esse probat etiam num oppidorum et Academiarum consuetudo, in quibus cives honestissimi, nobiles atque liberaliter educati adolescentes animi causa personas sustinent, et laudabilia e sacris profanisque literis argumenta, summa cum dignitate repræsentant. Itaque ad ipsam artem scenicorum pertinet ea M. Tullii reprehensio æquissima, qua negat unquam græcorum comœdias, nisi consuetudo vitæ pateretur, theatris sua flagitia probaturas. Eodem refertur quod apud Romanos, quorum historia quam Græcorum nobis notior est, monente ipsorum doctissimo obscenum a scena dictum est : quare turpe inquit, id obscenum est, quod nisi in scena palam dici non debet. Hispalensis autem Isidorus diligens latinitatis indagator idem Theatrum et Prostibulum esse ait, eo quod post ludes exactos ibi meretrices prosternerentur. Quod certe nemini mirum videbitur qui cogitaverit Pompeii theatrum aliud nihil fuisse quam gradus Veneris templo suppositos : imo universe theatra omnia non alteri Deo, quam Veneri suisse dedicata. Nam si nihil turpitudinis in scenicis potius, quam aliis ludis publicis esse putaverunt Romani, cum Mercurium palestræ, Circo Neptunum, arenæ Martem præposuerint, cum theatro non Apollinem Poetarum Deum, non Minervam disciplinarum præsidem, non Bacchum ipsum ut Græci, sed Venerem præseferunt ? Certe indignatur Arnobius in Floralibus ludis flagitiosas res agi, et migratum ab lupanaribus in theatra. Plautus econtra post spectaculum meretricem promittit, quæ sine auspicibus ultro nuptum eat. Sunt ergo theatra septa undique et munita luxuriæ quasi excubiis : quocunque te vertas, ut Sirenes, sic impuræ occurrunt in spectaculis libidines : transitur a lupanaribus in theatra, a theatris in lupanaria reditur, in ipso theatro lupanari constituitur locus ad quem spectatores invitentur. Viri illi prudentia et gravitate præstantes, coram filiis impuberibus aut jurare, aut turpe verbum proferre nefas ducebant, quæ palam adolescentibus præsentibus et dicere et audire religiosum putabitur ? uxorum vinolentiam (et quantum illa ab adulterio distat ?) probatam osculo, morte plectebant : et ipsam libidinem in theatris, ipsam Venerem per oculos inmissam sine crimine habebant ? Nimirum exterminata e privatis domibus scelera atque flagitia debuerunt in urbe locum reperire, quo velut in sentinam, et sordium omnium receptaculum confluerent : quibus qui se vellent oblinere, conferrent eo se se alacres volentes bonis avibus : qui castis et sanctis moribus studerent, ii talis loci contactum effugerent. Hac igitur dictorum licentia, hac impunitate flagitiorum locorum opportunitate, adulteriorum commoditate histriones et ipsos frui, et alios uti docere, tam fuit illis temporibus necessarium, quam doctori medico artem curandorum corporum, philosopho scientiam indagandæ naturæ, rhetori copiose dicendi disciplinam tradere. Nam si vere Tertullianus Theatrum  proprie Veneris sacrarium, et privatum consistorium impudicitiæ » nuncupavit ; quos Antistites ejuscemodi templum, quos præsides consistorium, quos genios locus habere potuit præter histriones ? si tragœdiæ, quod idem scriptis affirmare non veretur, sunt « scelerum auctrices, et libidinum, cruentæ et lascivæ, impiæ et prodigæ », eas-ne sic agere posse videntur histriones, sic gestu exprimere, domi meditari, memoriæ infigere, quæ est pertinacissima pravi custos, ut non illa vitia ad eorum vitam et mores adhærescant ? Id vero in hac hominum consuetudine fieri non posse declarant non tantum Demosthenis in Æschinem actiones, non Ciceronis pro Roscio patrocinium quo multum sudat magnus orator ut Comœdum unum virum esse bonum judicibus persuadeat : et vero id nunquam efficeret, nisi simpliciter et serio affirmaret, tam bonum virum esse, ut eam ob rem unus esset indignus qui in scenam prodiret : sed maxime gravissima Sanctorum Patrum auctoritas per omnes ætates ab illis Romani Imperii temporibus perpetua serie pene ad nos usque deducta, qui nihil magis in spectaculis quam luxuriam impunitam, nihil minus in histrionibus quam vitæ probitatem deprehenderunt. Quem ego locum non attingo, ne quid de sapientissimi viri qui peroraturus est, oratione et officio videar delibare. Et licet Christiana forte modestia effrenatam illam gentilium licentiam aliqua ex parte compresserit ; quam amplæ tamen ejus reliquiæ, quam fœda vestigia in fabulis remanserint, quotidie ad videndum invitamur ; De histrionibus aveo scire quæ sit hominum opinio. Et ne ullus, non dico vestrum, Judices, non est enim ordo sanctissimus interrogatione contumeliosa dignus, sed illorum quos procul stare videtis, eorum opificum qui arte sordida quotidie quæstum faciunt ; est-ne inquam qui filium suum patiatur inter Comœdos profiteri ? qui opificium quantum-libet humile et abjectum cum arte scenica velit commutari ? qui suum quæsticulum illorum lucris, laborem deliciis, tenuem supellectilem splendido choragio putet oportere postponi ! Quis autem est omnium sensus, quæ vox cum prætereuntes digito monstrantur tanquam novi e Peruvio, aut Japonia homines ? quis paulum honestior a Comœdo salutatus non erubescit ? quis ejus notitiam sibi honori ducit, pedem in domum inferre permittit, mensa hospitioque dignatur ? Vagantur per oppida sine tecto, sine lare, ignotis parentibus quasi vulgo quæsiti, amicis et sodalibus e juventutis fæce collectis, incertis facultatibus quæ in scena corrogatæ, in cœnis dissipantur : operam locant in levissima voluptate hominibus concilianda, id perficiunt quinque aut sex ut summum tragœdiis vetustate rancidis, artificio impolitis, argumento lascivis, dictione vernacula suavibus, quibus recitandis, actitandis declamitandis omnia vicinarum urbium sphæristeria contriverunt. Quæ ubi sunt exhaustæ omnes, nemo quærat num quid amplius ? aulæa tolluntur, vasa colliguntur, ludiones evanescunt, idem alibi, idem centies reddituri. Sic in patria exules, semper abjecti, nunquam exclusi, ubique vivunt, nullibi habitant, amati et contempti, privatas domos exhauriunt, tabernas meritorias locupletant ; adveniunt mendici, exeunt inopes, et quod est novum philosophiæ genus, se ipsis suaque saturitate contenti. Jam vero illos homines hac vitæ integritate, his morum infulis ornatos, vobis, Judices, Panurgus hic offert, qui posteaquam vos in spectaculis exhilaverint, liberos vestros jam grandiores, et rhetoricis imbutos disciplinis, artem apte pronunciandi edoceant, quæ cum illis nata, cum illis moriatur necesse est. Nam quo vos obstringetis scelere si aut eloquentiam a Rep. aut actionem ab eloquentia, aut artem scenicam ab actione tollitis ? Quod si aliud quidpiam quam quod ex tragicis comicisque rebus edisci potest scire debuisset, si a theatro reflectere oculos, et cœlum suspicere potuisset, si in Astrononum Manilium incidisset, jam locupletes et honestæ domus, omnes histrionibus refertæ essent : neque jam quaternos a vobis asses emendicarent sancti et graves homines, sed honestissimi quique, et publicæ rei privatæque studiosissimi magna ambitione certarent, quis primus Pantomimum in familiam familiaritatemque adscisceret. Aiunt enim astrologi pædagogorum et histrionum eandem essegenituram, sub Aquario adjuncto ad Cepheum. Itaque si cœlo ipso teste, si astris consentientibus, si fatali quadam, ut cum antiquis loquar, naturæ necessitate, et quasi cognatione conjuncti sunt cum pædagogis histriones, quidni liberis vestris pædagogos ex theatro et histrionia provideatis ? Quid hic agam, nisi me docetis, Judices, quo me vertam equidem nescio : ita mihi omnes ad effugium exitus seu veritas, seu adversarii oratio interclusit. Negem eloquentissimos omnibus sæculis viros omne momentum in actione posuisse ? negem omnibus numeris absolutam esse histrionum actionem, plusque illos gestu probari sæpe quam voce ? utroque autem apte concinneque utentes ea quæ dicunt si per se laudabilia sunt, efferre in maius ; si jacent, erigere, et ut vendibilia proponere ? negem histrionibus usum esse Demonsthenem, aut Ciceronem ? utendum præcepisse Quintilianum ? hæc cum pro certis compertisque habeantur, quis ferat si dixero quod mihi mens suggerit, quod ratio vehementer suadet, quod causa pene extorquet, alienam esse omnino ab oratoris facultate actionem histrionicam ; ab hac non modo in illam nihil profectum, sed si rerum repetundarum judicium exercetur, hanc illi plurimum debere : denique non oratorem a Roscio, sed ab oratore Roscium didicisse ? Et tamen ita res habet, judices, id loquuntur historiæ, id auctorum monumenta declarant. Nam actione qui præter cæteros valuit Q. Hortensius Æsopum, et Roscium frequentes habuit, auditores dicam an spectatores ? accurrebant cupidissime ad eum causas agentem artis ludicræ Coryphæi, defixos in oratoris vultum oculo, smanus, corpus, tenebant histriones præstantissimi : quid diceretur Judices, ipsi autem quomodo, diceretur omni animorum contentione spectabant, ut gestus in foro discerent, quibus in theatro uterentur. Itaque per me licet, Ciceronem totum refinxerint ? solum enim quod ab Hortensio mutuum acceperant, id Ciceroni reddiderunt. Esto illorum opera M. Tullius oratorum princeps et pene regula ad eloquentiæ fastigium conscenderit ; illa scientiæ perfectio a rege fori Hortensio dimanavit. Denique quod Tullius Roscio, id Roscius debet Hortensio. Dicet aliquis, unde igitur Hortensius tantam rei difficillimæ absolutionem est consecutus ? Quæris-ne qui fiat ut in omni disciplinarum genere aliqui sine magno magistrorum præsidio summa cum laude versentur ? unde accidat ut in ludis literariis pueros non paucos videamus annuas in theatris exhibere tragœdias, æquali, si non majori cum venustate quam ludiones isti dupondii, qui tam sunt misera ad artem suam natura, ut ab ea concinnum versus unius gestum toto anno vix possint extundere ? Neque enim omnes Roscios esse putandum est, aut Ambivios : Turpiones certe videmus plurimos ore sordido, manibus hirsutis et pinguibus, voce agresti, planipedes, crassipedes, qui cum stolidos agunt in scena, eos ipsos esse nemo pejeraverit. Nescis quanta vis sit cogitationis, et impressæ in animo notionis : quam sint aliqui a natura facti ad res quaslibet effingendas : quid possit improbus ille labor et industria, cui si non Hortensius, certe Demosthenes acceptam semper retulit actionem. Est enim per sane ridiculum duobus vulsis et recalvastris ludionibus totam Demosthenis gloriam attribuere : illud ingenium quod victor apud Chæroneam Philippus exhorruit, a mimis nescio quibus arcessere : illam eloquentiam, quam adversus Tutores feliciter expertus, contra Midiam, Æschinem, Philippum ipsum gloriose exercuit, in duos terræ filios refundere. Nimirum balbutientem ejus linguam ita solvit Satyrus ut primam artis suæ literam expedite pronunciaret. Vocis acerbitatem mitigavit, lateri firmitatem addidit Andronicus : cum illisorum fluctuum fragores declamando superaret ; cum ore calculis referto, continenti spiritu multos versus recitaret ; cum gestus et ipsum totius corporis habitum in ingenti speculo quæreret ; cum angustissimo in loco pendentem e lacunari hastam pene in humeros demitteret, ut vitiosum motum evitaret, nihil promovebat Demosthenes, sed quasi Sisyphi saxum versaret, in studiorum initiis semper insistebat, donec histriones duo eloquentiæ genii eum manu prehensum in illud consummatæ virtutis culmen educerent. Quod si ab arte scenica tam multa, tamque magna accepit beneficia, profecto crudeliter ingratus fuit, qui Æschinem tam male tractavit : Æschines autem fustuarium meruit, qui Satyri tyronem ipse primarum partium histrio non potuit sustinere. Age vero quid a clarissimis illis Athenarum luminibus didicit, si quid tandem discere potuit, Demosthenes ? Actionem inquis, quam ? oratoriam. Audio. qualis autem illa est ? Quærendum ex oratoribus. Præclare ? Vis ergo consuli Ciceronem, illum quem Æsopo et Roscio addictum gloriaris ? Præ illo neminem alium. Audias igitur oportet quæ sit ejus in oratoriis institutionibus sententia. Sane libenter. Atqui ille atticum oratorem cum informat, actionem in eo requirit « non tragicam, nec scenæ, sed modica jactatione corporis ». Vides nihil hic tuum, si nomen excipis, postulari. Quanquam cur ipso nomine actio tua potius futura est, quam oratorum ? nisi quia fortasse virtutum tuarum caput est, oratoriarum accessio. Alio præterea libro, de toto agendi genere in Crassi oratoris persona disputans gestum motui subjicit « non scenicum qui verba exprimat » : laterum inflexionem addit « fortem ac virilem non ab scena et histrionibus, sed ab armis, aut etiam a palæstra ». Jam-ne sentis Rosci quam parum adjumenti actio tua oratoribus importet ? videtur ne tibi gestus histrionicus Demosthenem perfecisse, qui Æschinem suum defecit in concionibus ? Audes prædicare Roscium M. Ciceroni quicquam contulisse, cum hic illum audierit tantum ut expenderet ? expenderet autem ? imo ut contemneret, ut discuteret, ut expelleret. Nam si quæras a Cicerone ; dic M. Tulli placet ne tibi actio in oratore ? vel maxime : inquiet, Ecce illam apporto, utere. Quis tu, et unde ? a Scena histrio. Apage cum scenica tua mollitie. At Roscium et Æsopum amasti. Etiam obloqueris tu ? in theatrum ludio. Aliunde hoc quam a nobis speres ? habeo unde quæram honestius, ab armis, a palæstra : hinc semper ad cavendum petendumque promptus efficiar. Ita quidem ad agnatos Cicero te remittet. Sed Quintilianus luculentus scriptor ac celebris, armis et palæstra non contentus, ipsam etiam saltationem destinato ad eloquentiam puero commodiorem arte tua tota judicabit. Erubescis Panurge : mira res : unde hic tibi color ? quid times ? quæ vox a te graviter accepta est ? an indignaris saltationem levissimam artem, et censoria Catonis nota jam dudum condemnatam histrionicæ præferri ? an potius ad Quintiliani nomen exhorruisti ? at illum honoris causa appellasti, ejus auctoritatem magnopere extulisti, ad ejus testimonium quasi ad Archimedis inventum exclamasti. Verum scito illi ut respondeam laudatum a me. Quintilianum : neque enim possum committere ut error hic in plebeiorum mentibus diutius resideat. Decepisti, Panurge, imperitos, si ex ignorantia quam sæpe professus es, veniam mereris : sin ex animi proposito, cum scires alia omnia sentire Fabium, ejus verba decurtata protulisti, ut veritatem judicibus surriperes ; quid expectas nisi ut te ipsi Rhetorum discipulis tradant conviciis et sibilis verberandum ? Putasti, opinor, vir in omni literatura hebes ac rudis ignotum nobis auctorem quasi ex Evandri sepulchro educere, quem possumus ex memoria promptius expromere quam tu omnium sphæristeriorum Rolandum aut Sylviam. Quare ante omnia scire te volo, quod invitissimus iterum audies, a Quintiliano pluris fieri saltationem arte omni ludicra. Deinde ut fraudes tuæ et citati loci calumniæ luce et palam revincantur : dic si potes quem in usum adhibere velit Comœdum Fabius Quintilianus ? Pædagogum puero præfici ? Credo, qui cum Chrysippo « nutrices sapientes, certe quantum res patietur, optimas » : qui æquales inter quos educabitur puer eloquentiæ destinatus, illis nutricibus simillimos cuperet, minorem in Pædagogo probitatem requiret. Domum ergo advocetur extemporalis doctor, institutorque pueritiæ : Quam tu Comœdi partem M. Fabio placere affirmas ? Ipsum spectaculum ? at illud cum otiosis sermonibus, conviviis, tesseris, somno inter ineruditas voluptates enumerat. Corporis decentem et aptum motum qui dicitur ἐυρυθμία ? at eum aliunde quam a musica peti posse negat. Chironomiam, seu gestus legem ? at eam a palæstricis haberi monet. E diverso autem « manum tremulam, complodere manus, et pectus cædere », quia scenica sunt, respuit. Vocis moderationem ad usum orationis definitam ? at Comœdos pessime facere arguit qui « scenas tremula, mulieres effeminata voce » effingant. Quid igitur, verbo uno gestum ac motum ? at « ne omnem quidem a Comœdis peti » vult, sed oratoris « plurimum abesse » jubet « a scenico, nec vultu, nec manu, nec excursionibus nimium ». Atenim primum in parvis ingenii signum esse notat, memoriam, alterum imitationem. Certe, sed « ebrietaiis vitia, amoris, avaritiæ, metus affectum » imitari non permittit : quid ita ? quia neque « oratori sunt necessaria, et mentem præcipue in ætate prima teneram adhuc et rudem inficiunt ». Quod igitur erit ejus « doctoris officium » ? qui usus ? quæ exercitatio ? « In primis vitia oris emendabit, ut expressa sint verba » : Rem magnam, Panurge, et difficilem ! quam nutrices blandius possint exequi. Observabit deinde « ut recta sit facies dicentis, ne labra distorqueantur ». Hoc materteræ apud nos et amitæ faciunt, amantes aniculæ. Quid ergo postea ? « Debet etiam docere Comœdus quomodo narrandum, qua sit auctoritate suadendum ». Eam vero provinciam cur imponat Comœdo, aut exigi a prætextato puero velit Fabius, equidem non satis perspicio : sapit enim ea pronunciatio annos provectiores, et ætatem bonorum suorum non ignaram. « Cæterum cum legere orationes oportebit », prima illa pronunciationis rudimenta prætervectum, « cum virtutes earum jam sentiat », firmioris paulo ut ætatis, sic judicii, « tum mihi assistat » non histrio emptus de theatro et prostibulo, non otiosus joculator, non planipes indoctus et inscitus, sed « diligens aliquis ac peritus, qui non solum lectione format », quod erat Comœdo munus injunctum, « verum etiam ediscere electa ex his cogat », ut non tantum externum corporis ornatum et habitum verum etiam « memoriam », interiorem animi facultatem, quod nunquam Comœdo traditum est, « exerceat ». Hoc est plenum de arte tua. Quintiliani testimonium : hoc profitetur is quo suffragatore vel causam capitis obtinere sperabas. Hæc est tua Panurge, fides, qui decerptis pauculis, gravioribus et evidentioribus prætermissis, triumphas in corona quasi Iudicum ignorantiæ securus. Nesciebas videlicet cum voce extra modum absona et magna illud Fabianum, « dandum aliquid Comœdo quoque » proclamares, hanc esse Rhetoris mentem ut balbutienti adhuc puero parumper Comœdus adjungatur, qui legere doceat, « suis quasque literas sonis enunciari faciat, circa quasdam earum delicias non ferat ». Hos esse in honestis domibus, in oratoris futuri institutione comicæ industriæ terminos definitos : plus ultra nihil licere : cum puer deposita togula prætexta caligatus domi apparebit, tum vero celerrime abigendum histrionem ne vitiorum « frequens imitatio transeat in mores ». O artem eximiam, quæ in literis suaviter appellandis immoratur ! o necessariam disciplinam, quam ad id Fabius adhibet, quod audiendis mulieribus, si Tullio fides, majori cum venustate discitur ! o ingens ad eloquentiam præsidium, et admirabili Dei providentia hominibus concessum munus, quod si puero desit, potest a nutrice laudabiliter expleri ! Quid hic agitis adolescentes, quid expectatis ? quin sedetis in theatro noctes et dies Rhetoricæ studiosi ? docent enim nobiles illi magistri quem admodum pusiones blandissime pappare et lallare possint, qui proximus est ad eloquentiam gradus. Concrepuit tympanum, Panurgus ad spectaculum invitat ; accurrite vocis flexiones audituri, quas vehementer improbat Fabius ; visuri gestus et motus corporis, quibus Cicero vendibili oratori interdicit : exclamationibus permovendi quas in Æschine risit Demosthenes : et per hæc ad illam flexanimam, et omnium reginam eloquentiam compendiosa via pertingetis. Superi te perdant, circulator vanissime, ita non modo nequam et flagitiosus es, sed etiam facultatis præstantissimæ, et optimæ juventutis inimicus. Quod si profana in re, in auctore pervulgato tantum consessum dolis et fallaciis circumscribere conatus est, quanto capitaliore malitia sanctissimos Ecclesiæ Patres detorsit in alienam a veritate sententiam ? Sed eam causæ partem non attingo ne quid de viri doctissimi qui tertius dicturus est actione detraham. Itaque dum finem dicendi facio, vos oro atque obtestor, Judices, ut auditas utrimque rationes æstimetis, momentoque suo ponderetis. Negavit ille scelere ullo constrictos histriones : demonstratum est a me omnibus flagitiis coopertos, ne si velint quidem frugi esse posse. Spectaculorum utilitatem commemoravit : vos dicente me turpitudinem eorum estis execrati. Artem denique ut Rhetoribus necessariam magnifice ostentavit : vos ut ridiculam explosistis. Quæsivit in Demosthene, Cicerone, Quintiliano perfugium : ab eo ignominiose dejectus est. Non hoc nescit ille, se ab æquitate causæ penitus derelictum : sed eundem se hoc in judicio præbet qui semper fuit, et audacem in agendo, et impudentem in persistendo. Putat ut in scena, sic in foro actioni finem plausu et strepitu esse imponendum : aut certe ut in fabulis fieri solet, ex turbulento et implicato negotio sperat emergere lætam sibi sodalibusque suis conversionem. Eam qua machina sit allaturus, equidem nescio : nam præstigiis apud sapientes et peritos viros quis locus esse possit ? Verum quoniam suspecti semper isti esse debent de artificio : vos ingravitatis et constantiæ gradu decet consistere, donec speculam qua sibi adhuc blanditur, abjecerit. Quod ut spero clarissimorum apud antiquos ingeniorum auctoritate conficietur, cui nemo prudens unquam refragari volet : qua nescio an causæ nostræ bonitas novis rationibus demonstranda sit, certe quæ sunt a me propositæ confirmabuntur.